De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  2. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  3. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  4. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  5. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  6. praeclaram mundi naturam proptereaque
  7. adlaudabile opus divom laudare decere
  8. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  9. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  10. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  11. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  12. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  13. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  14. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  15. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  16. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  17. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  18. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  19. nam gaudere novis rebus debere videtur
  20. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  21. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  22. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  23. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  24. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  25. donec diluxit rerum genitalis origo?
  26. natus enim debet qui cumque est velle manere
  27. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  28. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  29. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  30. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  31. notities hominum divis unde insita primum est,
  32. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  33. quove modost umquam vis cognita principiorum
  34. quidque inter sese permutato ordine possent.
  35. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  36. namque ita multa modis multis primordia rerum
  37. ex infinito iam tempore percita plagis
  38. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  39. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  40. quae cumque inter se possint congressa creare,
  41. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  42. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  43. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  44. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  45. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  46. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  47. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  48. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  49. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  50. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  51. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  52. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  53. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  54. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  55. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  56. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  57. vitai causa valido consueta bidenti
  58. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  59. si non fecundas vertentes vomere glebas
  60. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  61. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  62. et tamen inter dum magno quaesita labore
  63. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  64. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  65. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  66. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  67. praeterea genus horriferum natura ferarum
  68. humanae genti infestum terraque marique
  69. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  70. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  71. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  72. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  73. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  74. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  75. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  76. cui tantum in vita restet transire malorum.
  77. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  78. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  79. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  80. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  81. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  82. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  83. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  84. Principio quoniam terrai corpus et umor
  85. aurarumque leves animae calidique vapores,
  86. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  87. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  88. debet eodem omnis mundi natura putari.
  89. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  90. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  91. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  92. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  93. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  94. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  95. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  96. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  97. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  98. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  99. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  100. principio pars terrai non nulla, perusta
  101. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  102. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  103. quas validi toto dispergunt venti.
  104. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  105. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  106. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  107. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  108. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  109. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  110. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  111. semper abundare et latices manare perennis
  112. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  113. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  114. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  115. partim quod validi verrentes aequora venti
  116. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  117. partim quod supter per terras diditur omnis;
  118. percolatur enim virus retroque remanat
  119. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  120. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  121. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  122. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  123. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  124. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  125. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  126. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  127. omnia iam resoluta forent et in versa.
  128. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  129. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  130. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  131. inrigat adsidue caelum candore recenti
  132. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  133. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  134. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  135. quod simul ac primum nubes succedere soli
  136. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  137. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  138. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  139. ut noscas splendore novo res semper egere
  140. et primum iactum fulgoris quemque perire
  141. nec ratione alia res posse in sole videri,
  142. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  143. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  144. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  145. fulguribus pingues multa caligine taedae
  146. consimili properant ratione, ardore ministro,
  147. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  148. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  149. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  150. exitium celeri celeratur origine flammae.
  151. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  152. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  153. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  154. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  155. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  156. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  157. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  158. nec sanctum numen fati protollere finis
  159. posse neque adversus naturae foedera niti?
  160. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  161. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  162. non ruere avolsos silices a montibus altis
  163. nec validas aevi vires perferre patique
  164. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  165. ex infinito quae tempore pertolerassent
  166. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  167. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  168. continet amplexu terram: si procreat ex se
  169. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  170. totum nativum mortali corpore constat.
  171. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  172. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  173. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  174. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  175. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  176. non alias alii quoque res cecinere ?
  177. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  178. aeternis famae monimentis insita florent?
  179. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  180. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  181. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  182. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  183. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  184. denique natura haec rerum ratioque repertast
  185. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  186. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  187. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  188. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  189. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  190. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  191. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  192. tanto quique magis victus fateare necessest
  193. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  194. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  195. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  196. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  197. nec ratione alia mortales esse videmur,
  198. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  199. atque illi quos a vita natura removit.
  200. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  201. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  202. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  203. dissociare intus partis, ut materiai
  204. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  205. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  206. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  207. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  208. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  209. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  210. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  211. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  212. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  213. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  214. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  215. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  216. ex infinito quae possint forte coorta
  217. corruere hanc rerum violento turbine summam
  218. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  219. nec porro natura loci spatiumque profundi
  220. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  221. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  222. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  223. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  224. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  225. quare etiam nativa necessumst confiteare
  226. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  227. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  228. inmensi validas aevi contemnere vires.
  229. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  230. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  231. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  232. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  233. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  234. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  235. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  236. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  237. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  238. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  239. et siccare prius confidunt omnia posse
  240. quam liquor incepti possit contingere finem.
  241. tantum spirantes aequo certamine bellum
  242. magnis inter se de rebus cernere certant,
  243. cum semel interea fuerit superantior ignis
  244. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  245. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  246. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  247. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  248. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  249. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  250. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  251. obvius aeternam succepit lampada mundi
  252. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  253. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  254. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  255. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  256. ignis enim superare potest ubi materiai
  257. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  258. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  259. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  260. umor item quondam coepit superare coortus,
  261. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  262. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  263. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  264. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  265. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  266. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  267. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  268. nam certe neque consilio primordia rerum
  269. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  270. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  271. sed quia multa modis multis primordia rerum
  272. ex infinito iam tempore percita plagis
  273. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  274. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  275. quae cumque inter se possent congressa creare,
  276. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  277. omnigenus coetus et motus experiundo
  278. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  279. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  280. terrai maris et caeli generisque animantum.
  281. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  282. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  283. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  284. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  285. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  286. diffugere inde loci partes coepere paresque
  287. cum paribus iungi res et discludere mundum
  288. membraque dividere et magnas disponere partes
  289. omnigenis e principiis, discordia quorum
  290. intervalla vias conexus pondera plagas
  291. concursus motus turbabat proelia miscens
  292. propter dissimilis formas variasque figuras,
  293. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  294. nec motus inter sese dare convenientis,
  295. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  296. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  297. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  298. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  299. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  300. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  301. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  302. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  303. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  304. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  305. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  306. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  307. partibus erumpens primus se sustulit aether
  308. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  309. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  310. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  311. matutina rubent radiati lumina solis
  312. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  313. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  314. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  315. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  316. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  317. corpore concreto circum datus undique saepsit
  318. et late diffusus in omnis undique partis
  319. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  320. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  321. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  322. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  323. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  324. nec levia ut possent per summas labier oras,
  325. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  326. versent et partes ut mundi totius extent;
  327. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  328. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  329. his igitur rebus retractis terra repente,
  330. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  331. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  332. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  333. et radii solis cogebant undique terram
  334. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  335. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  336. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  337. augebat mare manando camposque natantis,
  338. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  339. corpora multa vaporis et altaque caeli
  340. densabant procul a terris fulgentia templa.
  341. sidebant campi, crescebant montibus altis
  342. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  343. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  344. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  345. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  346. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  347. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  348. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  349. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  350. atque levissimus super influit auras
  351. nec liquidum corpus turbantibus auris
  352. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  353. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  354. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  355. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  356. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  357. unum labendi conservans usque tenorem.
  358. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  359. principio magnus caeli si vortitur orbis,