De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  2. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  3. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  4. diffugere inde loci partes coepere paresque
  5. cum paribus iungi res et discludere mundum
  6. membraque dividere et magnas disponere partes
  7. omnigenis e principiis, discordia quorum
  8. intervalla vias conexus pondera plagas
  9. concursus motus turbabat proelia miscens
  10. propter dissimilis formas variasque figuras,
  11. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  12. nec motus inter sese dare convenientis,
  13. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  14. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  15. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  16. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  17. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  18. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  19. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  20. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  21. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  22. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  23. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  24. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  25. partibus erumpens primus se sustulit aether
  26. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  27. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  28. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  29. matutina rubent radiati lumina solis
  30. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  31. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  32. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  33. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  34. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  35. corpore concreto circum datus undique saepsit
  36. et late diffusus in omnis undique partis
  37. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  38. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  39. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  40. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  41. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  42. nec levia ut possent per summas labier oras,