De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  2. terrai maris et caeli generisque animantum.
  3. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  4. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  5. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  6. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  7. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  8. diffugere inde loci partes coepere paresque
  9. cum paribus iungi res et discludere mundum
  10. membraque dividere et magnas disponere partes
  11. omnigenis e principiis, discordia quorum
  12. intervalla vias conexus pondera plagas
  13. concursus motus turbabat proelia miscens
  14. propter dissimilis formas variasque figuras,
  15. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  16. nec motus inter sese dare convenientis,
  17. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  18. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  19. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  20. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  21. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  22. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  23. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  24. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  25. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  26. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  27. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  28. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  29. partibus erumpens primus se sustulit aether
  30. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  31. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  32. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  33. matutina rubent radiati lumina solis
  34. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  35. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  36. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  37. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  38. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  39. corpore concreto circum datus undique saepsit
  40. et late diffusus in omnis undique partis
  41. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  42. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  43. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  44. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  45. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  46. nec levia ut possent per summas labier oras,
  47. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  48. versent et partes ut mundi totius extent;
  49. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  50. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  51. his igitur rebus retractis terra repente,
  52. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  53. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  54. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  55. et radii solis cogebant undique terram
  56. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  57. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  58. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  59. augebat mare manando camposque natantis,
  60. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  61. corpora multa vaporis et altaque caeli
  62. densabant procul a terris fulgentia templa.
  63. sidebant campi, crescebant montibus altis
  64. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  65. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  66. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  67. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  68. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  69. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  70. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  71. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  72. atque levissimus super influit auras
  73. nec liquidum corpus turbantibus auris
  74. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  75. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  76. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  77. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  78. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  79. unum labendi conservans usque tenorem.
  80. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  81. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  82. ex utraque polum parti premere nobis
  83. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  84. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  85. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  86. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  87. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  88. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  89. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,