De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  2. omnigenus coetus et motus experiundo
  3. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  4. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  5. terrai maris et caeli generisque animantum.
  6. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  7. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  8. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  9. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  10. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  11. diffugere inde loci partes coepere paresque
  12. cum paribus iungi res et discludere mundum
  13. membraque dividere et magnas disponere partes
  14. omnigenis e principiis, discordia quorum
  15. intervalla vias conexus pondera plagas
  16. concursus motus turbabat proelia miscens
  17. propter dissimilis formas variasque figuras,
  18. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  19. nec motus inter sese dare convenientis,
  20. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  21. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  22. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  23. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  24. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  25. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  26. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  27. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  28. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  29. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  30. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  31. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  32. partibus erumpens primus se sustulit aether
  33. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  34. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  35. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  36. matutina rubent radiati lumina solis
  37. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  38. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  39. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  40. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  41. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  42. corpore concreto circum datus undique saepsit
  43. et late diffusus in omnis undique partis
  44. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  45. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  46. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  47. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  48. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  49. nec levia ut possent per summas labier oras,
  50. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  51. versent et partes ut mundi totius extent;
  52. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  53. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  54. his igitur rebus retractis terra repente,
  55. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  56. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  57. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  58. et radii solis cogebant undique terram
  59. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  60. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  61. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  62. augebat mare manando camposque natantis,
  63. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  64. corpora multa vaporis et altaque caeli
  65. densabant procul a terris fulgentia templa.
  66. sidebant campi, crescebant montibus altis
  67. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  68. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  69. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  70. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  71. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  72. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  73. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  74. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  75. atque levissimus super influit auras
  76. nec liquidum corpus turbantibus auris
  77. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  78. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  79. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  80. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  81. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  82. unum labendi conservans usque tenorem.
  83. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  84. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  85. ex utraque polum parti premere nobis
  86. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  87. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  88. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  89. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  90. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  91. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  92. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  93. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  94. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  95. passim per caeli volvunt summania templa,
  96. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  97. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  98. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  99. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  100. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  101. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  102. in variis mundis varia ratione creatis,
  103. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  104. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  105. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  106. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  107. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  108. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  109. evanescere paulatim et decrescere pondus
  110. convenit atque aliam naturam supter habere
  111. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  112. partibus mundi, quibus insita vivit.
  113. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  114. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  115. nec caput est oneri collo nec denique totum
  116. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  117. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  118. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  119. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  120. sic igitur tellus non est aliena repente
  121. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  122. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  123. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  124. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  125. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  126. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  127. partibus mundi caeloque revincta;
  128. nam communibus inter se radicibus haerent
  129. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  130. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  131. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  132. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  133. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  134. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  135. iamne vides quantum tenuis natura valere
  136. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  137. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  138. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  139. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  140. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  141. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  142. nil magnis intervallis de corpore libant
  143. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  144. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  145. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  146. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  147. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  148. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  149. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  150. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  151. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  152. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  153. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  154. per multum, specie confusa videntur
  155. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  156. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  157. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  158. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  159. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  160. scire licet perquam pauxillo posse minores
  161. esse vel exigua maioris parte brevique.
  162. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  163. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  164. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  165. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  166. Illud item non est mirandum, qua ratione
  167. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  168. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  169. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  170. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  171. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  172. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  173. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  174. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  175. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  176. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  177. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  178. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  179. percipiat calidis fervoribus ardor,
  180. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  181. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  182. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  183. accidere ex una scintilla incendia passim.
  184. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  185. possideat multum caecis fervoribus ignem
  186. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  187. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  188. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  189. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  190. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  191. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  192. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  193. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  194. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  195. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  196. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  197. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  198. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  199. evanescere enim rapidas illius et acris
  200. imminui supter viris, ideoque relinqui
  201. paulatim solem cum posterioribus signis,
  202. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  203. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  204. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  205. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  206. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  207. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  208. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  209. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  210. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  211. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  212. alternis certo fluere alter tempore possit,
  213. qui queat aestivis solem detrudere signis
  214. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  215. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  216. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  217. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  218. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  219. posse alternis e partibus ire.
  220. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  221. diversas ire in partis inferna supernis?
  222. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  223. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  224. At nox obruit ingenti caligine terras,
  225. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  226. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  227. concussos itere et labefactos multo,
  228. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  229. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  230. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  231. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  232. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  233. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  234. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  235. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  236. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  237. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  238. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  239. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  240. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  241. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  242. semina confluere et solis reparare nitorem.
  243. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt