De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quove modost umquam vis cognita principiorum
  2. quidque inter sese permutato ordine possent.
  3. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  4. namque ita multa modis multis primordia rerum
  5. ex infinito iam tempore percita plagis
  6. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  7. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  8. quae cumque inter se possint congressa creare,
  9. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  10. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  11. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  12. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  13. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  14. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  15. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  16. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  17. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  18. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  19. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  20. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  21. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  22. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  23. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  24. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  25. vitai causa valido consueta bidenti
  26. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  27. si non fecundas vertentes vomere glebas
  28. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  29. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  30. et tamen inter dum magno quaesita labore
  31. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  32. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  33. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  34. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  35. praeterea genus horriferum natura ferarum
  36. humanae genti infestum terraque marique
  37. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  38. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  39. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  40. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  41. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  42. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  43. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  44. cui tantum in vita restet transire malorum.
  45. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  46. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  47. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  48. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  49. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  50. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  51. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  52. Principio quoniam terrai corpus et umor
  53. aurarumque leves animae calidique vapores,
  54. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  55. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  56. debet eodem omnis mundi natura putari.
  57. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  58. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  59. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  60. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  61. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  62. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  63. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  64. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  65. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  66. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  67. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  68. principio pars terrai non nulla, perusta
  69. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  70. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  71. quas validi toto dispergunt venti.
  72. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  73. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  74. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  75. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  76. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  77. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  78. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  79. semper abundare et latices manare perennis
  80. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  81. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  82. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  83. partim quod validi verrentes aequora venti
  84. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  85. partim quod supter per terras diditur omnis;
  86. percolatur enim virus retroque remanat
  87. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  88. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  89. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  90. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  91. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  92. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  93. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  94. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  95. omnia iam resoluta forent et in versa.
  96. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  97. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  98. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  99. inrigat adsidue caelum candore recenti
  100. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  101. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  102. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  103. quod simul ac primum nubes succedere soli
  104. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  105. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  106. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  107. ut noscas splendore novo res semper egere
  108. et primum iactum fulgoris quemque perire
  109. nec ratione alia res posse in sole videri,
  110. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  111. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  112. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  113. fulguribus pingues multa caligine taedae
  114. consimili properant ratione, ardore ministro,
  115. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  116. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  117. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  118. exitium celeri celeratur origine flammae.
  119. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  120. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  121. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  122. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  123. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  124. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  125. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  126. nec sanctum numen fati protollere finis
  127. posse neque adversus naturae foedera niti?
  128. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  129. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  130. non ruere avolsos silices a montibus altis
  131. nec validas aevi vires perferre patique
  132. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  133. ex infinito quae tempore pertolerassent
  134. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  135. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  136. continet amplexu terram: si procreat ex se
  137. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  138. totum nativum mortali corpore constat.
  139. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  140. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  141. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  142. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  143. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  144. non alias alii quoque res cecinere ?
  145. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  146. aeternis famae monimentis insita florent?
  147. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  148. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  149. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  150. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  151. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  152. denique natura haec rerum ratioque repertast
  153. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  154. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  155. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  156. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  157. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  158. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  159. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  160. tanto quique magis victus fateare necessest
  161. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  162. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  163. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  164. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  165. nec ratione alia mortales esse videmur,
  166. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  167. atque illi quos a vita natura removit.
  168. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  169. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  170. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  171. dissociare intus partis, ut materiai
  172. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  173. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  174. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  175. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  176. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  177. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  178. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  179. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  180. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  181. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  182. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  183. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  184. ex infinito quae possint forte coorta
  185. corruere hanc rerum violento turbine summam
  186. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  187. nec porro natura loci spatiumque profundi
  188. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  189. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  190. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  191. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  192. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  193. quare etiam nativa necessumst confiteare
  194. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  195. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  196. inmensi validas aevi contemnere vires.
  197. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  198. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  199. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  200. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  201. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  202. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  203. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  204. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  205. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  206. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  207. et siccare prius confidunt omnia posse
  208. quam liquor incepti possit contingere finem.
  209. tantum spirantes aequo certamine bellum
  210. magnis inter se de rebus cernere certant,
  211. cum semel interea fuerit superantior ignis
  212. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  213. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  214. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  215. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  216. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  217. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  218. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  219. obvius aeternam succepit lampada mundi
  220. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  221. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  222. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  223. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  224. ignis enim superare potest ubi materiai
  225. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  226. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  227. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  228. umor item quondam coepit superare coortus,
  229. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  230. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  231. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  232. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  233. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  234. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  235. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  236. nam certe neque consilio primordia rerum
  237. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  238. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  239. sed quia multa modis multis primordia rerum
  240. ex infinito iam tempore percita plagis
  241. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  242. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  243. quae cumque inter se possent congressa creare,