De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  2. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  3. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  4. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  5. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  6. nam certe neque consilio primordia rerum
  7. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  8. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  9. sed quia multa modis multis primordia rerum
  10. ex infinito iam tempore percita plagis
  11. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  12. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  13. quae cumque inter se possent congressa creare,
  14. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  15. omnigenus coetus et motus experiundo
  16. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  17. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  18. terrai maris et caeli generisque animantum.
  19. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  20. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  21. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  22. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  23. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  24. diffugere inde loci partes coepere paresque
  25. cum paribus iungi res et discludere mundum
  26. membraque dividere et magnas disponere partes
  27. omnigenis e principiis, discordia quorum
  28. intervalla vias conexus pondera plagas
  29. concursus motus turbabat proelia miscens
  30. propter dissimilis formas variasque figuras,
  31. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  32. nec motus inter sese dare convenientis,
  33. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  34. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  35. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  36. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  37. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  38. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  39. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  40. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  41. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  42. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  43. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  44. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  45. partibus erumpens primus se sustulit aether
  46. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  47. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  48. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  49. matutina rubent radiati lumina solis
  50. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  51. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  52. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  53. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  54. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  55. corpore concreto circum datus undique saepsit
  56. et late diffusus in omnis undique partis
  57. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  58. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  59. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  60. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  61. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  62. nec levia ut possent per summas labier oras,
  63. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  64. versent et partes ut mundi totius extent;
  65. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  66. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  67. his igitur rebus retractis terra repente,
  68. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  69. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  70. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  71. et radii solis cogebant undique terram
  72. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  73. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  74. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  75. augebat mare manando camposque natantis,
  76. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  77. corpora multa vaporis et altaque caeli
  78. densabant procul a terris fulgentia templa.
  79. sidebant campi, crescebant montibus altis
  80. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  81. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  82. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  83. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  84. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  85. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  86. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  87. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  88. atque levissimus super influit auras
  89. nec liquidum corpus turbantibus auris
  90. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  91. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  92. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  93. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  94. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  95. unum labendi conservans usque tenorem.
  96. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  97. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  98. ex utraque polum parti premere nobis
  99. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  100. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  101. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  102. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  103. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  104. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  105. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  106. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  107. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  108. passim per caeli volvunt summania templa,
  109. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  110. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  111. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  112. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  113. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  114. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  115. in variis mundis varia ratione creatis,
  116. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  117. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  118. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  119. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  120. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  121. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  122. evanescere paulatim et decrescere pondus
  123. convenit atque aliam naturam supter habere
  124. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  125. partibus mundi, quibus insita vivit.
  126. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  127. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  128. nec caput est oneri collo nec denique totum
  129. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  130. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  131. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  132. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  133. sic igitur tellus non est aliena repente
  134. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  135. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  136. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  137. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  138. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  139. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  140. partibus mundi caeloque revincta;
  141. nam communibus inter se radicibus haerent
  142. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  143. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  144. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  145. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  146. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  147. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  148. iamne vides quantum tenuis natura valere
  149. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  150. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  151. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  152. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  153. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  154. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  155. nil magnis intervallis de corpore libant
  156. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  157. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  158. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  159. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  160. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  161. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  162. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  163. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  164. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  165. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  166. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  167. per multum, specie confusa videntur
  168. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  169. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  170. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  171. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  172. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  173. scire licet perquam pauxillo posse minores
  174. esse vel exigua maioris parte brevique.
  175. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  176. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  177. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  178. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  179. Illud item non est mirandum, qua ratione
  180. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  181. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  182. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  183. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  184. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  185. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  186. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  187. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  188. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  189. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  190. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  191. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  192. percipiat calidis fervoribus ardor,
  193. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  194. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  195. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  196. accidere ex una scintilla incendia passim.
  197. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  198. possideat multum caecis fervoribus ignem
  199. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  200. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  201. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  202. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  203. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  204. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  205. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  206. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  207. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.