De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  2. vitai causa valido consueta bidenti
  3. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  4. si non fecundas vertentes vomere glebas
  5. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  6. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  7. et tamen inter dum magno quaesita labore
  8. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  9. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  10. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  11. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  12. praeterea genus horriferum natura ferarum
  13. humanae genti infestum terraque marique
  14. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  15. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  16. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  17. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  18. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  19. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  20. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  21. cui tantum in vita restet transire malorum.
  22. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  23. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  24. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  25. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  26. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  27. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  28. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  29. Principio quoniam terrai corpus et umor
  30. aurarumque leves animae calidique vapores,
  31. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  32. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  33. debet eodem omnis mundi natura putari.
  34. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  35. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  36. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  37. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  38. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  39. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  40. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  41. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  42. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  43. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  44. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  45. principio pars terrai non nulla, perusta
  46. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  47. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  48. quas validi toto dispergunt venti.
  49. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  50. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  51. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  52. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  53. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  54. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  55. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  56. semper abundare et latices manare perennis
  57. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  58. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  59. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  60. partim quod validi verrentes aequora venti
  61. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  62. partim quod supter per terras diditur omnis;
  63. percolatur enim virus retroque remanat
  64. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  65. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  66. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  67. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  68. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  69. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  70. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  71. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  72. omnia iam resoluta forent et in versa.
  73. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  74. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  75. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  76. inrigat adsidue caelum candore recenti
  77. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  78. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  79. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  80. quod simul ac primum nubes succedere soli
  81. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  82. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  83. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  84. ut noscas splendore novo res semper egere
  85. et primum iactum fulgoris quemque perire
  86. nec ratione alia res posse in sole videri,
  87. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  88. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  89. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  90. fulguribus pingues multa caligine taedae
  91. consimili properant ratione, ardore ministro,
  92. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  93. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  94. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  95. exitium celeri celeratur origine flammae.
  96. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  97. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  98. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  99. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  100. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  101. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  102. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  103. nec sanctum numen fati protollere finis
  104. posse neque adversus naturae foedera niti?
  105. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  106. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  107. non ruere avolsos silices a montibus altis
  108. nec validas aevi vires perferre patique
  109. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  110. ex infinito quae tempore pertolerassent
  111. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  112. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  113. continet amplexu terram: si procreat ex se
  114. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  115. totum nativum mortali corpore constat.
  116. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  117. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  118. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  119. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  120. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  121. non alias alii quoque res cecinere ?
  122. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  123. aeternis famae monimentis insita florent?
  124. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  125. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  126. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  127. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  128. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  129. denique natura haec rerum ratioque repertast
  130. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  131. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  132. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  133. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  134. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  135. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  136. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  137. tanto quique magis victus fateare necessest
  138. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  139. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  140. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  141. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  142. nec ratione alia mortales esse videmur,
  143. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  144. atque illi quos a vita natura removit.
  145. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  146. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  147. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  148. dissociare intus partis, ut materiai
  149. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  150. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  151. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  152. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  153. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  154. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  155. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  156. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  157. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  158. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  159. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  160. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  161. ex infinito quae possint forte coorta
  162. corruere hanc rerum violento turbine summam
  163. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  164. nec porro natura loci spatiumque profundi
  165. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  166. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  167. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  168. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  169. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  170. quare etiam nativa necessumst confiteare
  171. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  172. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  173. inmensi validas aevi contemnere vires.
  174. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  175. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  176. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  177. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  178. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  179. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  180. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  181. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  182. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  183. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  184. et siccare prius confidunt omnia posse
  185. quam liquor incepti possit contingere finem.
  186. tantum spirantes aequo certamine bellum
  187. magnis inter se de rebus cernere certant,
  188. cum semel interea fuerit superantior ignis
  189. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  190. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  191. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  192. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  193. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  194. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  195. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  196. obvius aeternam succepit lampada mundi
  197. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  198. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  199. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  200. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  201. ignis enim superare potest ubi materiai
  202. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  203. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  204. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  205. umor item quondam coepit superare coortus,
  206. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  207. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,