De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  2. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  3. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  4. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  5. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  6. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  7. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  8. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  9. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  10. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  11. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  12. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  13. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  14. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  15. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  16. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  17. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  18. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  19. Herculis antistare autem si facta putabis,
  20. longius a vera multo ratione ferere.
  21. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  22. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  23. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  24. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  25. hydra venenatis posset vallata colubris?
  26. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  27. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  28. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  29. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  30. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  31. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  32. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  33. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  34. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  35. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  36. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  37. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  38. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  39. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  40. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  41. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  42. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  43. sollicitum curae quantique perinde timores!
  44. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  45. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  46. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  47. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  48. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  49. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  50. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  51. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  52. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  53. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  54. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  55. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  56. quo genere in primis animi natura reperta est
  57. nativo primum consistere corpore creta,
  58. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  59. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  60. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  61. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  62. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  63. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  64. et quibus ille modis congressus materiai
  65. fundarit terram caelum mare sidera solem
  66. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  67. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  68. quove modo genus humanum variante loquella
  69. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  70. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  71. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  72. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  73. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  74. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  75. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  76. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  77. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  78. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  79. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  80. si tamen interea mirantur qua ratione
  81. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  82. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  83. rursus in antiquas referuntur religiones
  84. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  85. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  86. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  87. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  88. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  89. principio maria ac terras caelumque tuere;
  90. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  91. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  92. una dies dabit exitio, multosque per annos
  93. sustentata ruet moles et machina mundi.
  94. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  95. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  96. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  97. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  98. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  99. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  100. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  101. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  102. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  103. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  104. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  105. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  106. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  107. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  108. sanctius et multo certa ratione magis quam
  109. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  110. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  111. religione refrenatus ne forte rearis
  112. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  113. corpore divino debere aeterna manere,
  114. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  115. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  116. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  117. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  118. inmortalia mortali sermone notantes;
  119. quae procul usque adeo divino a numine distent
  120. inque deum numero quae sint indigna videri,
  121. notitiam potius praebere ut posse putentur
  122. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  123. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  124. posse animi natura putetur consiliumque.
  125. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  126. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  127. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  128. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  129. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  130. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  131. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  132. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  133. posset et innasci quavis in parte soleret,
  134. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  135. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  136. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  137. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  138. totum posse extra corpus formamque animalem
  139. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  140. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  141. haud igitur constant divino praedita sensu,
  142. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  143. Illud item non est ut possis credere, sedes
  144. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  145. tenvis enim natura deum longeque remota
  146. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  147. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  148. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  149. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  150. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  151. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  152. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  153. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  154. praeclaram mundi naturam proptereaque
  155. adlaudabile opus divom laudare decere
  156. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  157. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  158. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  159. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  160. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  161. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  162. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  163. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  164. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  165. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  166. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  167. nam gaudere novis rebus debere videtur
  168. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  169. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  170. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  171. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  172. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  173. donec diluxit rerum genitalis origo?
  174. natus enim debet qui cumque est velle manere
  175. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  176. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  177. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  178. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  179. notities hominum divis unde insita primum est,
  180. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  181. quove modost umquam vis cognita principiorum
  182. quidque inter sese permutato ordine possent.
  183. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  184. namque ita multa modis multis primordia rerum
  185. ex infinito iam tempore percita plagis
  186. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  187. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  188. quae cumque inter se possint congressa creare,
  189. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  190. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  191. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  192. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  193. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  194. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  195. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  196. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  197. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  198. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  199. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  200. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  201. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  202. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  203. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  204. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  205. vitai causa valido consueta bidenti
  206. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  207. si non fecundas vertentes vomere glebas
  208. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  209. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  210. et tamen inter dum magno quaesita labore
  211. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  212. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  213. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  214. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  215. praeterea genus horriferum natura ferarum
  216. humanae genti infestum terraque marique
  217. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  218. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  219. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  220. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  221. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  222. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  223. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  224. cui tantum in vita restet transire malorum.
  225. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  226. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  227. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  228. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  229. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  230. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  231. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  232. Principio quoniam terrai corpus et umor
  233. aurarumque leves animae calidique vapores,
  234. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  235. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  236. debet eodem omnis mundi natura putari.
  237. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  238. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  239. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  240. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  241. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  242. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  243. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  244. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  245. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  246. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  247. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  248. principio pars terrai non nulla, perusta
  249. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  250. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  251. quas validi toto dispergunt venti.
  252. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  253. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  254. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  255. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  256. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  257. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  258. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  259. semper abundare et latices manare perennis
  260. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  261. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  262. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  263. partim quod validi verrentes aequora venti
  264. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  265. partim quod supter per terras diditur omnis;
  266. percolatur enim virus retroque remanat
  267. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  268. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  269. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  270. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  271. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  272. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  273. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  274. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  275. omnia iam resoluta forent et in versa.
  276. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  277. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  278. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  279. inrigat adsidue caelum candore recenti
  280. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  281. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  282. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  283. quod simul ac primum nubes succedere soli
  284. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  285. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  286. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  287. ut noscas splendore novo res semper egere
  288. et primum iactum fulgoris quemque perire
  289. nec ratione alia res posse in sole videri,
  290. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  291. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  292. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  293. fulguribus pingues multa caligine taedae
  294. consimili properant ratione, ardore ministro,
  295. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  296. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  297. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  298. exitium celeri celeratur origine flammae.
  299. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  300. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  301. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  302. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  303. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  304. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  305. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  306. nec sanctum numen fati protollere finis
  307. posse neque adversus naturae foedera niti?
  308. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  309. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  310. non ruere avolsos silices a montibus altis
  311. nec validas aevi vires perferre patique
  312. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  313. ex infinito quae tempore pertolerassent
  314. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  315. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  316. continet amplexu terram: si procreat ex se
  317. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  318. totum nativum mortali corpore constat.
  319. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  320. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  321. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  322. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  323. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  324. non alias alii quoque res cecinere ?
  325. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  326. aeternis famae monimentis insita florent?
  327. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  328. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  329. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  330. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  331. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  332. denique natura haec rerum ratioque repertast
  333. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  334. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  335. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  336. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  337. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  338. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  339. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  340. tanto quique magis victus fateare necessest
  341. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  342. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  343. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  344. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  345. nec ratione alia mortales esse videmur,
  346. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  347. atque illi quos a vita natura removit.
  348. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  349. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  350. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  351. dissociare intus partis, ut materiai
  352. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  353. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  354. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  355. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  356. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  357. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  358. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  359. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  360. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  361. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  362. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  363. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  364. ex infinito quae possint forte coorta
  365. corruere hanc rerum violento turbine summam
  366. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  367. nec porro natura loci spatiumque profundi
  368. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  369. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  370. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  371. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  372. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  373. quare etiam nativa necessumst confiteare
  374. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  375. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  376. inmensi validas aevi contemnere vires.
  377. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  378. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  379. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  380. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  381. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  382. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  383. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  384. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  385. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  386. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  387. et siccare prius confidunt omnia posse
  388. quam liquor incepti possit contingere finem.
  389. tantum spirantes aequo certamine bellum
  390. magnis inter se de rebus cernere certant,