De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum semel interea fuerit superantior ignis
  2. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  3. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  4. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  5. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  6. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  7. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  8. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  9. obvius aeternam succepit lampada mundi
  10. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  11. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  12. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  13. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  14. ignis enim superare potest ubi materiai
  15. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  16. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  17. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  18. umor item quondam coepit superare coortus,
  19. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  20. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  21. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  22. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  23. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  24. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  25. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  26. nam certe neque consilio primordia rerum
  27. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  28. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  29. sed quia multa modis multis primordia rerum
  30. ex infinito iam tempore percita plagis
  31. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  32. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  33. quae cumque inter se possent congressa creare,
  34. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  35. omnigenus coetus et motus experiundo
  36. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  37. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  38. terrai maris et caeli generisque animantum.
  39. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  40. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  41. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  42. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  43. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  44. diffugere inde loci partes coepere paresque
  45. cum paribus iungi res et discludere mundum
  46. membraque dividere et magnas disponere partes
  47. omnigenis e principiis, discordia quorum
  48. intervalla vias conexus pondera plagas
  49. concursus motus turbabat proelia miscens
  50. propter dissimilis formas variasque figuras,
  51. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  52. nec motus inter sese dare convenientis,
  53. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  54. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  55. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  56. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  57. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  58. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  59. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  60. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  61. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  62. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  63. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  64. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  65. partibus erumpens primus se sustulit aether
  66. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  67. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  68. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  69. matutina rubent radiati lumina solis
  70. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  71. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  72. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  73. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  74. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  75. corpore concreto circum datus undique saepsit
  76. et late diffusus in omnis undique partis
  77. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  78. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  79. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  80. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  81. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  82. nec levia ut possent per summas labier oras,
  83. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  84. versent et partes ut mundi totius extent;
  85. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  86. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  87. his igitur rebus retractis terra repente,
  88. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  89. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  90. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  91. et radii solis cogebant undique terram
  92. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  93. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  94. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  95. augebat mare manando camposque natantis,
  96. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  97. corpora multa vaporis et altaque caeli
  98. densabant procul a terris fulgentia templa.
  99. sidebant campi, crescebant montibus altis
  100. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  101. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  102. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  103. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  104. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  105. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  106. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  107. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  108. atque levissimus super influit auras
  109. nec liquidum corpus turbantibus auris
  110. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  111. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  112. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  113. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  114. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  115. unum labendi conservans usque tenorem.
  116. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  117. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  118. ex utraque polum parti premere nobis
  119. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  120. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  121. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  122. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  123. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  124. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  125. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  126. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  127. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  128. passim per caeli volvunt summania templa,
  129. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  130. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  131. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  132. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  133. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  134. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  135. in variis mundis varia ratione creatis,
  136. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  137. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  138. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  139. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  140. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  141. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  142. evanescere paulatim et decrescere pondus
  143. convenit atque aliam naturam supter habere
  144. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  145. partibus mundi, quibus insita vivit.
  146. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  147. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  148. nec caput est oneri collo nec denique totum
  149. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  150. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  151. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  152. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  153. sic igitur tellus non est aliena repente
  154. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  155. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  156. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  157. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  158. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  159. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  160. partibus mundi caeloque revincta;
  161. nam communibus inter se radicibus haerent
  162. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  163. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  164. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  165. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  166. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  167. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  168. iamne vides quantum tenuis natura valere
  169. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  170. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  171. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  172. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  173. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  174. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  175. nil magnis intervallis de corpore libant
  176. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  177. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  178. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  179. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  180. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  181. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  182. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  183. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  184. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  185. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  186. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  187. per multum, specie confusa videntur
  188. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  189. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  190. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  191. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  192. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  193. scire licet perquam pauxillo posse minores
  194. esse vel exigua maioris parte brevique.
  195. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  196. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  197. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  198. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  199. Illud item non est mirandum, qua ratione
  200. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  201. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  202. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  203. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  204. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  205. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  206. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  207. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  208. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  209. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  210. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  211. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  212. percipiat calidis fervoribus ardor,
  213. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  214. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  215. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  216. accidere ex una scintilla incendia passim.
  217. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  218. possideat multum caecis fervoribus ignem
  219. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  220. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  221. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  222. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  223. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  224. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  225. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  226. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  227. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  228. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  229. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  230. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  231. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  232. evanescere enim rapidas illius et acris
  233. imminui supter viris, ideoque relinqui
  234. paulatim solem cum posterioribus signis,
  235. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  236. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  237. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  238. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  239. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  240. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  241. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  242. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  243. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  244. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  245. alternis certo fluere alter tempore possit,
  246. qui queat aestivis solem detrudere signis
  247. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  248. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  249. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  250. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  251. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  252. posse alternis e partibus ire.
  253. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  254. diversas ire in partis inferna supernis?
  255. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  256. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  257. At nox obruit ingenti caligine terras,
  258. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  259. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  260. concussos itere et labefactos multo,
  261. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  262. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  263. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  264. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  265. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  266. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  267. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  268. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  269. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  270. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  271. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  272. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  273. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  274. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  275. semina confluere et solis reparare nitorem.
  276. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  277. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  278. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  279. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  280. tempore et inpubem molli pubescere veste
  281. et pariter mollem malis demittere barbam.
  282. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  283. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  284. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  285. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  286. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  287. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  288. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  289. aut quia sol idem sub terras atque superne
  290. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  291. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  292. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  293. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  294. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  295. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  296. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  297. distinet aequato caelum discrimine metas
  298. propter signiferi posituram totius orbis,
  299. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  300. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  301. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  302. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  303. aut quia crassior est certis in partibus ,
  304. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  305. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  306. propterea noctes hiberno tempore longae
  307. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  308. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  309. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  310. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  311. propterea fit uti videantur dicere verum.
  312. Luna potest solis radiis percussa nitere
  313. inque dies magis id lumen convertere nobis
  314. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  315. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  316. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  317. inde minutatim retro quasi condere lumen
  318. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  319. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  320. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  321. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  322. est etiam quare proprio cum lumine possit
  323. volvier et varias splendoris reddere formas;
  324. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  325. labitur omnimodis occursans officiensque,
  326. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  327. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  328. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  329. versandoque globum variantis edere formas,
  330. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  331. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  332. inde minutatim retro contorquet et aufert
  333. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  334. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  335. astrologorum artem contra convincere tendit,
  336. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  337. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  338. denique cur nequeat semper nova luna creari
  339. ordine formarum certo certisque figuris
  340. inque dies privos aborisci quaeque creata
  341. atque alia illius reparari in parte locoque,
  342. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  343. ordine cum videas tam certo multa creari.
  344. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  345. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  346. Flora quibus mater praespargens ante viai
  347. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  348. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  349. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  350. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  351. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  352. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  353. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  354. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  355. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  356. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  357. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  358. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  359. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  360. nam cur luna queat terram secludere solis
  361. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  362. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  363. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  364. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  365. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  366. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  367. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  368. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  369. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  370. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  371. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  372. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  373. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  374. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  375. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  376. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  377. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  378. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  379. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  380. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  381. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  382. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  383. quove modo possent offecto lumine obire
  384. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  385. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  386. omnia convisunt clara loca candida luce,
  387. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  388. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  389. tollere et incertis crerint committere ventis.
  390. Principio genus herbarum viridemque nitorem