De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corruere hanc rerum violento turbine summam
  2. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  3. nec porro natura loci spatiumque profundi
  4. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  5. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  6. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  7. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  8. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  9. quare etiam nativa necessumst confiteare
  10. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  11. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  12. inmensi validas aevi contemnere vires.
  13. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  14. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  15. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  16. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  17. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  18. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  19. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  20. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  21. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  22. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  23. et siccare prius confidunt omnia posse
  24. quam liquor incepti possit contingere finem.
  25. tantum spirantes aequo certamine bellum
  26. magnis inter se de rebus cernere certant,
  27. cum semel interea fuerit superantior ignis
  28. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  29. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  30. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  31. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  32. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  33. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  34. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  35. obvius aeternam succepit lampada mundi
  36. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  37. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  38. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  39. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  40. ignis enim superare potest ubi materiai
  41. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  42. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  43. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  44. umor item quondam coepit superare coortus,
  45. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  46. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  47. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  48. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  49. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  50. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  51. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  52. nam certe neque consilio primordia rerum
  53. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  54. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  55. sed quia multa modis multis primordia rerum
  56. ex infinito iam tempore percita plagis
  57. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  58. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  59. quae cumque inter se possent congressa creare,
  60. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  61. omnigenus coetus et motus experiundo
  62. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  63. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  64. terrai maris et caeli generisque animantum.
  65. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  66. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  67. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  68. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  69. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  70. diffugere inde loci partes coepere paresque
  71. cum paribus iungi res et discludere mundum
  72. membraque dividere et magnas disponere partes
  73. omnigenis e principiis, discordia quorum
  74. intervalla vias conexus pondera plagas
  75. concursus motus turbabat proelia miscens
  76. propter dissimilis formas variasque figuras,
  77. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  78. nec motus inter sese dare convenientis,
  79. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  80. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  81. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  82. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  83. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  84. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  85. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  86. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  87. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  88. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  89. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  90. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  91. partibus erumpens primus se sustulit aether
  92. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  93. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  94. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  95. matutina rubent radiati lumina solis
  96. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  97. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  98. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  99. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  100. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  101. corpore concreto circum datus undique saepsit
  102. et late diffusus in omnis undique partis
  103. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  104. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  105. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  106. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  107. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  108. nec levia ut possent per summas labier oras,
  109. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  110. versent et partes ut mundi totius extent;
  111. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  112. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  113. his igitur rebus retractis terra repente,
  114. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  115. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  116. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  117. et radii solis cogebant undique terram
  118. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  119. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  120. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  121. augebat mare manando camposque natantis,
  122. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  123. corpora multa vaporis et altaque caeli
  124. densabant procul a terris fulgentia templa.
  125. sidebant campi, crescebant montibus altis
  126. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  127. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  128. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  129. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  130. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  131. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  132. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  133. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  134. atque levissimus super influit auras
  135. nec liquidum corpus turbantibus auris
  136. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  137. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  138. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  139. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  140. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  141. unum labendi conservans usque tenorem.
  142. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  143. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  144. ex utraque polum parti premere nobis
  145. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  146. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  147. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  148. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  149. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  150. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  151. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  152. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  153. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  154. passim per caeli volvunt summania templa,
  155. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  156. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  157. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  158. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  159. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  160. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  161. in variis mundis varia ratione creatis,
  162. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  163. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  164. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  165. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  166. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  167. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  168. evanescere paulatim et decrescere pondus
  169. convenit atque aliam naturam supter habere
  170. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  171. partibus mundi, quibus insita vivit.
  172. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  173. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  174. nec caput est oneri collo nec denique totum
  175. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  176. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  177. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  178. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  179. sic igitur tellus non est aliena repente
  180. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  181. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  182. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  183. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  184. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  185. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  186. partibus mundi caeloque revincta;
  187. nam communibus inter se radicibus haerent
  188. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  189. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  190. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  191. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  192. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  193. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  194. iamne vides quantum tenuis natura valere
  195. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  196. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  197. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  198. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  199. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  200. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  201. nil magnis intervallis de corpore libant
  202. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  203. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  204. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  205. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  206. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  207. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  208. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  209. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  210. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  211. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  212. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  213. per multum, specie confusa videntur
  214. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  215. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  216. praebet, ut est oris extremis cumque notata,