De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  2. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  3. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  4. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  5. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  6. praeclaram mundi naturam proptereaque
  7. adlaudabile opus divom laudare decere
  8. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  9. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  10. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  11. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  12. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  13. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  14. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  15. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  16. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  17. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  18. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  19. nam gaudere novis rebus debere videtur
  20. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  21. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  22. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  23. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  24. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  25. donec diluxit rerum genitalis origo?
  26. natus enim debet qui cumque est velle manere
  27. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  28. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  29. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  30. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  31. notities hominum divis unde insita primum est,
  32. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  33. quove modost umquam vis cognita principiorum
  34. quidque inter sese permutato ordine possent.
  35. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  36. namque ita multa modis multis primordia rerum
  37. ex infinito iam tempore percita plagis
  38. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  39. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  40. quae cumque inter se possint congressa creare,
  41. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  42. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  43. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  44. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  45. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  46. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  47. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  48. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  49. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  50. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  51. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  52. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  53. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  54. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  55. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  56. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  57. vitai causa valido consueta bidenti
  58. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  59. si non fecundas vertentes vomere glebas
  60. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  61. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  62. et tamen inter dum magno quaesita labore
  63. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  64. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  65. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  66. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  67. praeterea genus horriferum natura ferarum
  68. humanae genti infestum terraque marique
  69. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  70. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  71. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  72. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  73. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  74. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  75. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  76. cui tantum in vita restet transire malorum.
  77. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  78. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  79. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  80. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  81. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  82. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  83. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  84. Principio quoniam terrai corpus et umor
  85. aurarumque leves animae calidique vapores,
  86. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  87. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  88. debet eodem omnis mundi natura putari.
  89. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  90. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  91. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  92. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  93. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  94. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  95. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  96. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  97. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  98. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  99. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  100. principio pars terrai non nulla, perusta
  101. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  102. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  103. quas validi toto dispergunt venti.
  104. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  105. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  106. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  107. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  108. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  109. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  110. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  111. semper abundare et latices manare perennis
  112. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  113. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  114. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  115. partim quod validi verrentes aequora venti
  116. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  117. partim quod supter per terras diditur omnis;
  118. percolatur enim virus retroque remanat
  119. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  120. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  121. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  122. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  123. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  124. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  125. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  126. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  127. omnia iam resoluta forent et in versa.
  128. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  129. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  130. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  131. inrigat adsidue caelum candore recenti
  132. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  133. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  134. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  135. quod simul ac primum nubes succedere soli
  136. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  137. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  138. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  139. ut noscas splendore novo res semper egere
  140. et primum iactum fulgoris quemque perire
  141. nec ratione alia res posse in sole videri,
  142. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  143. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  144. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  145. fulguribus pingues multa caligine taedae
  146. consimili properant ratione, ardore ministro,
  147. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  148. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  149. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  150. exitium celeri celeratur origine flammae.
  151. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  152. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  153. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  154. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  155. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  156. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  157. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  158. nec sanctum numen fati protollere finis
  159. posse neque adversus naturae foedera niti?
  160. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  161. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  162. non ruere avolsos silices a montibus altis
  163. nec validas aevi vires perferre patique
  164. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  165. ex infinito quae tempore pertolerassent
  166. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  167. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  168. continet amplexu terram: si procreat ex se
  169. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  170. totum nativum mortali corpore constat.
  171. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  172. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  173. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  174. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  175. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  176. non alias alii quoque res cecinere ?
  177. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  178. aeternis famae monimentis insita florent?
  179. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  180. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  181. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  182. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  183. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  184. denique natura haec rerum ratioque repertast
  185. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  186. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  187. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  188. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  189. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  190. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  191. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  192. tanto quique magis victus fateare necessest
  193. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  194. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  195. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  196. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  197. nec ratione alia mortales esse videmur,
  198. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  199. atque illi quos a vita natura removit.
  200. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  201. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  202. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  203. dissociare intus partis, ut materiai
  204. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  205. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  206. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  207. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  208. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  209. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  210. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  211. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  212. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  213. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  214. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  215. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  216. ex infinito quae possint forte coorta