De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec ratione alia mortales esse videmur,
  2. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  3. atque illi quos a vita natura removit.
  4. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  5. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  6. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  7. dissociare intus partis, ut materiai
  8. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  9. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  10. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  11. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  12. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  13. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  14. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  15. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  16. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  17. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  18. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  19. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  20. ex infinito quae possint forte coorta
  21. corruere hanc rerum violento turbine summam
  22. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  23. nec porro natura loci spatiumque profundi
  24. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  25. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  26. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  27. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  28. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  29. quare etiam nativa necessumst confiteare
  30. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  31. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  32. inmensi validas aevi contemnere vires.
  33. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  34. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  35. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  36. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  37. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  38. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  39. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  40. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  41. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  42. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  43. et siccare prius confidunt omnia posse
  44. quam liquor incepti possit contingere finem.
  45. tantum spirantes aequo certamine bellum
  46. magnis inter se de rebus cernere certant,
  47. cum semel interea fuerit superantior ignis
  48. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  49. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  50. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  51. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  52. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  53. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  54. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  55. obvius aeternam succepit lampada mundi
  56. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  57. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  58. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  59. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  60. ignis enim superare potest ubi materiai
  61. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  62. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  63. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  64. umor item quondam coepit superare coortus,
  65. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  66. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  67. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  68. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  69. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  70. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  71. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  72. nam certe neque consilio primordia rerum
  73. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  74. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  75. sed quia multa modis multis primordia rerum
  76. ex infinito iam tempore percita plagis
  77. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  78. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  79. quae cumque inter se possent congressa creare,
  80. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  81. omnigenus coetus et motus experiundo
  82. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  83. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  84. terrai maris et caeli generisque animantum.
  85. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  86. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  87. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  88. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  89. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  90. diffugere inde loci partes coepere paresque
  91. cum paribus iungi res et discludere mundum
  92. membraque dividere et magnas disponere partes
  93. omnigenis e principiis, discordia quorum
  94. intervalla vias conexus pondera plagas
  95. concursus motus turbabat proelia miscens
  96. propter dissimilis formas variasque figuras,
  97. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  98. nec motus inter sese dare convenientis,
  99. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  100. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  101. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  102. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  103. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  104. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  105. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  106. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  107. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  108. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  109. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  110. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  111. partibus erumpens primus se sustulit aether
  112. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  113. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  114. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  115. matutina rubent radiati lumina solis
  116. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  117. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  118. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  119. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  120. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  121. corpore concreto circum datus undique saepsit
  122. et late diffusus in omnis undique partis
  123. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  124. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  125. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  126. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  127. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  128. nec levia ut possent per summas labier oras,
  129. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  130. versent et partes ut mundi totius extent;
  131. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  132. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  133. his igitur rebus retractis terra repente,
  134. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  135. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  136. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  137. et radii solis cogebant undique terram
  138. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  139. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  140. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  141. augebat mare manando camposque natantis,
  142. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  143. corpora multa vaporis et altaque caeli
  144. densabant procul a terris fulgentia templa.
  145. sidebant campi, crescebant montibus altis
  146. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  147. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  148. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  149. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  150. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  151. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  152. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  153. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  154. atque levissimus super influit auras
  155. nec liquidum corpus turbantibus auris
  156. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  157. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,