De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  2. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  3. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  4. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  5. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  6. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  7. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  8. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  9. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  10. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  11. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  12. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  13. sollicitum curae quantique perinde timores!
  14. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  15. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  16. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  17. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  18. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  19. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  20. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  21. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  22. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  23. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  24. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  25. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  26. quo genere in primis animi natura reperta est
  27. nativo primum consistere corpore creta,
  28. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  29. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  30. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  31. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  32. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  33. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  34. et quibus ille modis congressus materiai
  35. fundarit terram caelum mare sidera solem
  36. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  37. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  38. quove modo genus humanum variante loquella
  39. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  40. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  41. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  42. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  43. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  44. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  45. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  46. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  47. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  48. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  49. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  50. si tamen interea mirantur qua ratione
  51. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  52. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  53. rursus in antiquas referuntur religiones
  54. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  55. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  56. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  57. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  58. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  59. principio maria ac terras caelumque tuere;
  60. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  61. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  62. una dies dabit exitio, multosque per annos
  63. sustentata ruet moles et machina mundi.
  64. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  65. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  66. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  67. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  68. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  69. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  70. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  71. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  72. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  73. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  74. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  75. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  76. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  77. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  78. sanctius et multo certa ratione magis quam
  79. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  80. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  81. religione refrenatus ne forte rearis
  82. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  83. corpore divino debere aeterna manere,
  84. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  85. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  86. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  87. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  88. inmortalia mortali sermone notantes;
  89. quae procul usque adeo divino a numine distent
  90. inque deum numero quae sint indigna videri,
  91. notitiam potius praebere ut posse putentur
  92. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  93. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  94. posse animi natura putetur consiliumque.
  95. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  96. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  97. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  98. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  99. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  100. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  101. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  102. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  103. posset et innasci quavis in parte soleret,
  104. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  105. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  106. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  107. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  108. totum posse extra corpus formamque animalem
  109. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  110. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  111. haud igitur constant divino praedita sensu,
  112. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  113. Illud item non est ut possis credere, sedes
  114. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  115. tenvis enim natura deum longeque remota
  116. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  117. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  118. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  119. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  120. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  121. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  122. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  123. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  124. praeclaram mundi naturam proptereaque
  125. adlaudabile opus divom laudare decere
  126. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  127. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  128. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  129. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  130. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  131. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  132. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  133. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  134. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  135. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  136. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  137. nam gaudere novis rebus debere videtur
  138. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  139. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  140. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  141. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  142. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  143. donec diluxit rerum genitalis origo?
  144. natus enim debet qui cumque est velle manere
  145. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  146. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  147. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  148. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  149. notities hominum divis unde insita primum est,
  150. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  151. quove modost umquam vis cognita principiorum
  152. quidque inter sese permutato ordine possent.
  153. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  154. namque ita multa modis multis primordia rerum
  155. ex infinito iam tempore percita plagis
  156. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  157. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,