De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. continet amplexu terram: si procreat ex se
  2. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  3. totum nativum mortali corpore constat.
  4. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  5. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  6. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  7. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  8. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  9. non alias alii quoque res cecinere ?
  10. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  11. aeternis famae monimentis insita florent?
  12. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  13. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  14. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  15. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  16. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  17. denique natura haec rerum ratioque repertast
  18. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  19. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  20. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  21. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  22. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  23. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  24. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  25. tanto quique magis victus fateare necessest
  26. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  27. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  28. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  29. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  30. nec ratione alia mortales esse videmur,
  31. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  32. atque illi quos a vita natura removit.
  33. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  34. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  35. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  36. dissociare intus partis, ut materiai
  37. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  38. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  39. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  40. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  41. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  42. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  43. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  44. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  45. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  46. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  47. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  48. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  49. ex infinito quae possint forte coorta
  50. corruere hanc rerum violento turbine summam
  51. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  52. nec porro natura loci spatiumque profundi
  53. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  54. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  55. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  56. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  57. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  58. quare etiam nativa necessumst confiteare
  59. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  60. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  61. inmensi validas aevi contemnere vires.
  62. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  63. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  64. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  65. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  66. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  67. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  68. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  69. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  70. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  71. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  72. et siccare prius confidunt omnia posse
  73. quam liquor incepti possit contingere finem.
  74. tantum spirantes aequo certamine bellum
  75. magnis inter se de rebus cernere certant,
  76. cum semel interea fuerit superantior ignis
  77. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  78. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  79. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  80. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  81. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  82. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  83. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  84. obvius aeternam succepit lampada mundi
  85. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  86. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  87. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  88. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  89. ignis enim superare potest ubi materiai
  90. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  91. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  92. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  93. umor item quondam coepit superare coortus,
  94. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  95. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  96. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  97. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  98. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  99. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  100. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  101. nam certe neque consilio primordia rerum
  102. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  103. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  104. sed quia multa modis multis primordia rerum
  105. ex infinito iam tempore percita plagis
  106. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  107. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  108. quae cumque inter se possent congressa creare,
  109. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  110. omnigenus coetus et motus experiundo
  111. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  112. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  113. terrai maris et caeli generisque animantum.
  114. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  115. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  116. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  117. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  118. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  119. diffugere inde loci partes coepere paresque
  120. cum paribus iungi res et discludere mundum
  121. membraque dividere et magnas disponere partes
  122. omnigenis e principiis, discordia quorum
  123. intervalla vias conexus pondera plagas
  124. concursus motus turbabat proelia miscens
  125. propter dissimilis formas variasque figuras,
  126. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  127. nec motus inter sese dare convenientis,
  128. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  129. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  130. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  131. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  132. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  133. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  134. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  135. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  136. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  137. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  138. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  139. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  140. partibus erumpens primus se sustulit aether
  141. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  142. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  143. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  144. matutina rubent radiati lumina solis
  145. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  146. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  147. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  148. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  149. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  150. corpore concreto circum datus undique saepsit
  151. et late diffusus in omnis undique partis
  152. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  153. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  154. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  155. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  156. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  157. nec levia ut possent per summas labier oras,
  158. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  159. versent et partes ut mundi totius extent;
  160. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  161. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  162. his igitur rebus retractis terra repente,
  163. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  164. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  165. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  166. et radii solis cogebant undique terram
  167. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  168. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  169. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  170. augebat mare manando camposque natantis,
  171. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  172. corpora multa vaporis et altaque caeli
  173. densabant procul a terris fulgentia templa.
  174. sidebant campi, crescebant montibus altis
  175. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa