De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haud igitur constant divino praedita sensu,
  2. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  3. Illud item non est ut possis credere, sedes
  4. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  5. tenvis enim natura deum longeque remota
  6. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  7. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  8. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  9. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  10. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  11. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  12. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  13. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  14. praeclaram mundi naturam proptereaque
  15. adlaudabile opus divom laudare decere
  16. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  17. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  18. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  19. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  20. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  21. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  22. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  23. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  24. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  25. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  26. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  27. nam gaudere novis rebus debere videtur
  28. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  29. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  30. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  31. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  32. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  33. donec diluxit rerum genitalis origo?
  34. natus enim debet qui cumque est velle manere
  35. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  36. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  37. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  38. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  39. notities hominum divis unde insita primum est,
  40. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  41. quove modost umquam vis cognita principiorum
  42. quidque inter sese permutato ordine possent.
  43. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  44. namque ita multa modis multis primordia rerum
  45. ex infinito iam tempore percita plagis
  46. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  47. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  48. quae cumque inter se possint congressa creare,
  49. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  50. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  51. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  52. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  53. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  54. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  55. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  56. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  57. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  58. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  59. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  60. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  61. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  62. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  63. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  64. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  65. vitai causa valido consueta bidenti
  66. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  67. si non fecundas vertentes vomere glebas
  68. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  69. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  70. et tamen inter dum magno quaesita labore
  71. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  72. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  73. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  74. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  75. praeterea genus horriferum natura ferarum
  76. humanae genti infestum terraque marique
  77. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  78. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  79. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  80. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  81. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  82. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  83. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  84. cui tantum in vita restet transire malorum.
  85. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  86. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  87. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  88. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  89. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  90. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  91. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  92. Principio quoniam terrai corpus et umor
  93. aurarumque leves animae calidique vapores,
  94. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  95. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  96. debet eodem omnis mundi natura putari.
  97. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  98. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  99. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  100. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  101. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  102. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  103. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  104. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  105. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  106. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  107. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  108. principio pars terrai non nulla, perusta
  109. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  110. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  111. quas validi toto dispergunt venti.
  112. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  113. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  114. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  115. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  116. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  117. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  118. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  119. semper abundare et latices manare perennis
  120. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  121. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  122. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  123. partim quod validi verrentes aequora venti
  124. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  125. partim quod supter per terras diditur omnis;
  126. percolatur enim virus retroque remanat
  127. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  128. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  129. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  130. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  131. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  132. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  133. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  134. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  135. omnia iam resoluta forent et in versa.
  136. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  137. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  138. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  139. inrigat adsidue caelum candore recenti
  140. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  141. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  142. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  143. quod simul ac primum nubes succedere soli
  144. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  145. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  146. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  147. ut noscas splendore novo res semper egere
  148. et primum iactum fulgoris quemque perire
  149. nec ratione alia res posse in sole videri,
  150. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  151. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  152. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  153. fulguribus pingues multa caligine taedae
  154. consimili properant ratione, ardore ministro,
  155. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  156. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  157. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  158. exitium celeri celeratur origine flammae.
  159. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  160. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  161. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  162. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  163. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  164. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  165. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  166. nec sanctum numen fati protollere finis
  167. posse neque adversus naturae foedera niti?
  168. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  169. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  170. non ruere avolsos silices a montibus altis
  171. nec validas aevi vires perferre patique
  172. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  173. ex infinito quae tempore pertolerassent
  174. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  175. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne