De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  2. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  3. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  4. praeterea genus horriferum natura ferarum
  5. humanae genti infestum terraque marique
  6. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  7. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  8. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  9. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  10. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  11. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  12. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  13. cui tantum in vita restet transire malorum.
  14. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  15. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  16. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  17. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  18. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  19. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  20. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  21. Principio quoniam terrai corpus et umor
  22. aurarumque leves animae calidique vapores,
  23. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  24. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  25. debet eodem omnis mundi natura putari.
  26. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  27. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  28. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  29. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  30. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  31. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  32. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  33. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  34. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  35. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  36. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  37. principio pars terrai non nulla, perusta
  38. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  39. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  40. quas validi toto dispergunt venti.
  41. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  42. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  43. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  44. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  45. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  46. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  47. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  48. semper abundare et latices manare perennis
  49. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  50. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  51. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  52. partim quod validi verrentes aequora venti
  53. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  54. partim quod supter per terras diditur omnis;
  55. percolatur enim virus retroque remanat
  56. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  57. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  58. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  59. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  60. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  61. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  62. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  63. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  64. omnia iam resoluta forent et in versa.
  65. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  66. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  67. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  68. inrigat adsidue caelum candore recenti
  69. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  70. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  71. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  72. quod simul ac primum nubes succedere soli
  73. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  74. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  75. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  76. ut noscas splendore novo res semper egere
  77. et primum iactum fulgoris quemque perire
  78. nec ratione alia res posse in sole videri,
  79. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  80. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  81. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  82. fulguribus pingues multa caligine taedae
  83. consimili properant ratione, ardore ministro,
  84. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  85. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  86. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  87. exitium celeri celeratur origine flammae.
  88. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  89. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  90. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  91. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  92. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  93. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  94. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  95. nec sanctum numen fati protollere finis
  96. posse neque adversus naturae foedera niti?
  97. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  98. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  99. non ruere avolsos silices a montibus altis
  100. nec validas aevi vires perferre patique
  101. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  102. ex infinito quae tempore pertolerassent
  103. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  104. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  105. continet amplexu terram: si procreat ex se
  106. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  107. totum nativum mortali corpore constat.
  108. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  109. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  110. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  111. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  112. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  113. non alias alii quoque res cecinere ?
  114. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  115. aeternis famae monimentis insita florent?
  116. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  117. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  118. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  119. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  120. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  121. denique natura haec rerum ratioque repertast
  122. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  123. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  124. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  125. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  126. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  127. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  128. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  129. tanto quique magis victus fateare necessest
  130. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  131. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  132. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  133. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  134. nec ratione alia mortales esse videmur,
  135. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  136. atque illi quos a vita natura removit.
  137. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  138. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  139. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  140. dissociare intus partis, ut materiai
  141. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  142. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  143. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  144. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  145. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  146. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  147. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  148. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  149. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  150. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  151. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  152. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  153. ex infinito quae possint forte coorta
  154. corruere hanc rerum violento turbine summam
  155. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  156. nec porro natura loci spatiumque profundi
  157. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  158. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  159. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  160. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  161. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  162. quare etiam nativa necessumst confiteare
  163. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  164. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  165. inmensi validas aevi contemnere vires.
  166. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  167. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  168. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  169. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  170. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  171. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  172. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  173. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  174. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  175. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  176. et siccare prius confidunt omnia posse
  177. quam liquor incepti possit contingere finem.
  178. tantum spirantes aequo certamine bellum
  179. magnis inter se de rebus cernere certant,
  180. cum semel interea fuerit superantior ignis
  181. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  182. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  183. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  184. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  185. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  186. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  187. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  188. obvius aeternam succepit lampada mundi
  189. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  190. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  191. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  192. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  193. ignis enim superare potest ubi materiai
  194. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  195. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  196. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  197. umor item quondam coepit superare coortus,
  198. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  199. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  200. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  201. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  202. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  203. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  204. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  205. nam certe neque consilio primordia rerum
  206. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  207. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  208. sed quia multa modis multis primordia rerum
  209. ex infinito iam tempore percita plagis
  210. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  211. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  212. quae cumque inter se possent congressa creare,
  213. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  214. omnigenus coetus et motus experiundo
  215. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  216. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  217. terrai maris et caeli generisque animantum.
  218. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  219. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  220. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  221. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  222. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  223. diffugere inde loci partes coepere paresque
  224. cum paribus iungi res et discludere mundum
  225. membraque dividere et magnas disponere partes
  226. omnigenis e principiis, discordia quorum
  227. intervalla vias conexus pondera plagas
  228. concursus motus turbabat proelia miscens
  229. propter dissimilis formas variasque figuras,
  230. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  231. nec motus inter sese dare convenientis,
  232. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  233. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  234. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  235. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  236. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  237. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  238. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  239. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  240. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  241. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  242. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  243. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  244. partibus erumpens primus se sustulit aether
  245. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  246. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  247. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  248. matutina rubent radiati lumina solis
  249. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  250. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  251. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  252. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  253. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  254. corpore concreto circum datus undique saepsit
  255. et late diffusus in omnis undique partis
  256. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  257. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  258. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  259. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  260. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  261. nec levia ut possent per summas labier oras,
  262. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  263. versent et partes ut mundi totius extent;
  264. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  265. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  266. his igitur rebus retractis terra repente,
  267. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  268. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  269. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  270. et radii solis cogebant undique terram
  271. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  272. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  273. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  274. augebat mare manando camposque natantis,
  275. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  276. corpora multa vaporis et altaque caeli
  277. densabant procul a terris fulgentia templa.
  278. sidebant campi, crescebant montibus altis
  279. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  280. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  281. Sic igitur terrae concreto corpore pondus