De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perdocuere homines annorum tempora verti
  2. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  3. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  4. et divisa colebatur discretaque tellus,
  5. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  6. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  7. carminibus cum res gestas coepere
  8. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  9. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  10. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  11. Navigia atque agri culturas moenia leges
  12. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  13. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  14. carmina, picturas et daedala signa polita
  15. usus et impigrae simul experientia mentis
  16. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  17. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  18. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  19. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  20. artibus ad summum donec venere cacumen.