De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  2. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  3. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  4. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  5. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  6. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  7. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  8. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  9. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  10. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  11. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  12. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  13. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  14. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  15. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  16. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  17. idque minutatim vitam provexit in altum
  18. et belli magnos commovit funditus aestus.
  19. at vigiles mundi magnum versatile templum
  20. sol et luna suo lustrantes lumine circum