De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  2. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  3. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  4. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  5. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  6. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  7. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  8. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  9. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  10. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  11. idque minutatim vitam provexit in altum
  12. et belli magnos commovit funditus aestus.
  13. at vigiles mundi magnum versatile templum
  14. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  15. perdocuere homines annorum tempora verti
  16. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  17. Iam validis saepti degebant turribus aevom,