De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et supera calamos unco percurrere labro;
  2. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  3. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  4. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  5. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  6. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  7. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  8. posteriorque fere melior res illa reperta
  9. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  10. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  11. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  12. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  13. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  14. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  15. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  16. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  17. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis