De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  2. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  3. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  4. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  5. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  6. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  7. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  8. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  9. Herculis antistare autem si facta putabis,
  10. longius a vera multo ratione ferere.
  11. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  12. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  13. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  14. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  15. hydra venenatis posset vallata colubris?
  16. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  17. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  18. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  19. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  20. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  21. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  22. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  23. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  24. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  25. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  26. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  27. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  28. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  29. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  30. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  31. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  32. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  33. sollicitum curae quantique perinde timores!
  34. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  35. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  36. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  37. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  38. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  39. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  40. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  41. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  42. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes