De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  2. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  3. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  4. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  5. totum posse extra corpus formamque animalem
  6. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  7. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  8. haud igitur constant divino praedita sensu,
  9. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  10. Illud item non est ut possis credere, sedes
  11. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  12. tenvis enim natura deum longeque remota
  13. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  14. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  15. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  16. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  17. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  18. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  19. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  20. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  21. praeclaram mundi naturam proptereaque
  22. adlaudabile opus divom laudare decere
  23. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  24. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  25. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  26. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  27. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  28. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  29. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  30. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  31. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  32. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  33. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  34. nam gaudere novis rebus debere videtur
  35. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  36. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  37. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  38. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  39. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  40. donec diluxit rerum genitalis origo?
  41. natus enim debet qui cumque est velle manere
  42. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  43. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  44. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  45. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  46. notities hominum divis unde insita primum est,
  47. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  48. quove modost umquam vis cognita principiorum
  49. quidque inter sese permutato ordine possent.
  50. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  51. namque ita multa modis multis primordia rerum
  52. ex infinito iam tempore percita plagis
  53. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  54. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  55. quae cumque inter se possint congressa creare,
  56. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  57. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  58. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  59. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  60. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  61. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  62. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  63. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  64. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  65. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  66. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  67. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  68. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  69. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  70. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  71. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  72. vitai causa valido consueta bidenti
  73. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  74. si non fecundas vertentes vomere glebas
  75. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  76. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  77. et tamen inter dum magno quaesita labore
  78. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  79. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  80. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  81. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  82. praeterea genus horriferum natura ferarum
  83. humanae genti infestum terraque marique
  84. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  85. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  86. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  87. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  88. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  89. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  90. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  91. cui tantum in vita restet transire malorum.
  92. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  93. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  94. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  95. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  96. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  97. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  98. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  99. Principio quoniam terrai corpus et umor
  100. aurarumque leves animae calidique vapores,
  101. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  102. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  103. debet eodem omnis mundi natura putari.
  104. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  105. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  106. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  107. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  108. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  109. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  110. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  111. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  112. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  113. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  114. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  115. principio pars terrai non nulla, perusta
  116. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  117. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  118. quas validi toto dispergunt venti.
  119. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  120. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  121. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  122. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  123. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  124. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  125. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  126. semper abundare et latices manare perennis
  127. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  128. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  129. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  130. partim quod validi verrentes aequora venti
  131. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  132. partim quod supter per terras diditur omnis;
  133. percolatur enim virus retroque remanat
  134. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  135. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  136. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  137. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  138. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  139. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  140. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  141. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  142. omnia iam resoluta forent et in versa.
  143. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  144. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  145. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  146. inrigat adsidue caelum candore recenti
  147. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  148. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  149. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  150. quod simul ac primum nubes succedere soli
  151. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  152. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  153. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  154. ut noscas splendore novo res semper egere
  155. et primum iactum fulgoris quemque perire
  156. nec ratione alia res posse in sole videri,
  157. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  158. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  159. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  160. fulguribus pingues multa caligine taedae
  161. consimili properant ratione, ardore ministro,
  162. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  163. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  164. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  165. exitium celeri celeratur origine flammae.
  166. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  167. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  168. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  169. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  170. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  171. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  172. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  173. nec sanctum numen fati protollere finis
  174. posse neque adversus naturae foedera niti?
  175. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  176. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  177. non ruere avolsos silices a montibus altis
  178. nec validas aevi vires perferre patique
  179. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  180. ex infinito quae tempore pertolerassent
  181. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  182. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  183. continet amplexu terram: si procreat ex se
  184. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  185. totum nativum mortali corpore constat.
  186. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  187. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  188. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  189. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  190. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  191. non alias alii quoque res cecinere ?
  192. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  193. aeternis famae monimentis insita florent?
  194. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  195. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  196. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  197. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  198. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  199. denique natura haec rerum ratioque repertast
  200. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  201. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  202. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  203. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  204. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  205. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  206. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  207. tanto quique magis victus fateare necessest
  208. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  209. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  210. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  211. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  212. nec ratione alia mortales esse videmur,
  213. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  214. atque illi quos a vita natura removit.
  215. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  216. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  217. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  218. dissociare intus partis, ut materiai
  219. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  220. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  221. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  222. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  223. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  224. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  225. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  226. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  227. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  228. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  229. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  230. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  231. ex infinito quae possint forte coorta
  232. corruere hanc rerum violento turbine summam
  233. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  234. nec porro natura loci spatiumque profundi
  235. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  236. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  237. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo