De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  2. effervescere cernebant in rebus agundis
  3. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  4. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  5. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  6. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  7. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  8. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  9. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  10. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  11. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  12. non quierint animo praesentire atque videre,
  13. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  14. et magis id possis factum contendere in omni
  15. in variis mundis varia ratione creatis,
  16. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  17. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  18. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  19. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  20. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  21. et facere ante viros lanam natura
  22. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  23. et sollertius est multo genus omne virile;
  24. agricolae donec vitio vertere severi,
  25. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  26. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  27. atque opere in duro durarent membra manusque.
  28. At specimen sationis et insitionis origo
  29. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  30. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  31. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  32. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  33. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  34. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  35. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  36. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  37. inque dies magis in montem succedere silvas
  38. cogebant infraque locum concedere cultis,
  39. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  40. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  41. caerula distinguens inter plaga currere posset
  42. per tumulos et convallis camposque profusa;
  43. ut nunc esse vides vario distincta lepore