De Rerum Natura
Lucretius
-
- et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
- omnia cedebant armatis nuda et inerma.
- inde minutatim processit ferreus ensis
- versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
- et ferro coepere solum proscindere terrae
- exaequataque sunt creperi certamina belli.
- et prius est armatum in equi conscendere costas
- et moderarier hunc frenis dextraque vigere
- quam biiugo curru belli temptare pericla.
- et biiugo prius est quam bis coniungere binos
- et quam falciferos armatum escendere currus.
- inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
- anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
- sufferre et magnas Martis turbare catervas.
- sic alid ex alio peperit discordia tristis,
- horribile humanis quod gentibus esset in armis,
- inque dies belli terroribus addidit augmen.
- Temptarunt etiam tauros in moenere belli
- expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
- et validos partim prae se misere leones
- cum doctoribus armatis saevisque magistris,
- qui moderarier his possent vinclisque tenere,
- ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
- turbabant saevi nullo discrimine turmas,
- terrificas capitum quatientis undique cristas,
- nec poterant equites fremitu perterrita equorum
- pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
- inritata leae iaciebant corpora saltu
- undique et adversum venientibus ora patebant
- et nec opinantis a tergo deripiebant
- deplexaeque dabant in terram volnere victos,
- morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
- iactabantque suos tauri pedibusque terebant
- et latera ac ventres hauribant supter equorum
- cornibus et terram minitanti mente ruebant.
- et validis socios caedebant dentibus apri
- tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
- in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
- permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
- nam transversa feros exibant dentis adactus
- iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
- ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
- concidere atque gravi terram consternere casu.