De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  2. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  3. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  4. inde minutatim processit ferreus ensis
  5. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  6. et ferro coepere solum proscindere terrae
  7. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  8. et prius est armatum in equi conscendere costas
  9. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  10. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  11. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  12. et quam falciferos armatum escendere currus.
  13. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  14. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  15. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  16. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  17. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  18. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  19. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  20. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  21. et validos partim prae se misere leones
  22. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  23. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  24. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  25. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  26. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  27. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  28. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  29. inritata leae iaciebant corpora saltu
  30. undique et adversum venientibus ora patebant
  31. et nec opinantis a tergo deripiebant
  32. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  33. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  34. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  35. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  36. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  37. et validis socios caedebant dentibus apri
  38. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  39. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  40. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  41. nam transversa feros exibant dentis adactus
  42. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  43. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  44. concidere atque gravi terram consternere casu.
  45. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  46. effervescere cernebant in rebus agundis
  47. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  48. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  49. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  50. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  51. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  52. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  53. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  54. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  55. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  56. non quierint animo praesentire atque videre,
  57. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  58. et magis id possis factum contendere in omni
  59. in variis mundis varia ratione creatis,
  60. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  61. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  62. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  63. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  64. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  65. et facere ante viros lanam natura
  66. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  67. et sollertius est multo genus omne virile;
  68. agricolae donec vitio vertere severi,
  69. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  70. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  71. atque opere in duro durarent membra manusque.
  72. At specimen sationis et insitionis origo
  73. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  74. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  75. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  76. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  77. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  78. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  79. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  80. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  81. inque dies magis in montem succedere silvas
  82. cogebant infraque locum concedere cultis,
  83. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  84. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  85. caerula distinguens inter plaga currere posset
  86. per tumulos et convallis camposque profusa;
  87. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  88. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  89. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  90. At liquidas avium voces imitarier ore
  91. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  92. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  93. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  94. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  95. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  96. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  97. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  98. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  99. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  100. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  101. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  102. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  103. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  104. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  105. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  106. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  107. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  108. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  109. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  110. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  111. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  112. atque extra numerum procedere membra moventes
  113. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  114. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  115. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  116. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  117. ducere multimodis voces et flectere cantus
  118. et supera calamos unco percurrere labro;
  119. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  120. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  121. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  122. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  123. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  124. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  125. posteriorque fere melior res illa reperta
  126. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  127. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  128. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  129. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  130. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  131. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  132. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  133. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  134. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  135. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  136. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  137. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  138. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  139. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  140. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  141. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  142. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  143. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  144. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  145. idque minutatim vitam provexit in altum
  146. et belli magnos commovit funditus aestus.
  147. at vigiles mundi magnum versatile templum
  148. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  149. perdocuere homines annorum tempora verti
  150. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  151. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  152. et divisa colebatur discretaque tellus,
  153. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  154. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  155. carminibus cum res gestas coepere
  156. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  157. propterea quid sit prius actum respicere aetas