De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  2. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  3. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  4. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  5. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  6. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  7. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  8. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  9. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  10. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  11. inde magistratum partim docuere creare
  12. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  13. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  14. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  15. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  16. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  17. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  18. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  19. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  20. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  21. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  22. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  23. qui violat factis communia foedera pacis.
  24. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  25. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  26. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  27. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  28. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  29. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  30. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  31. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  32. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  33. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  34. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  35. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  36. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  37. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  38. egregias animo facies vigilante videbant
  39. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  40. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  41. membra movere videbantur vocesque superbas
  42. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  43. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  44. subpeditabatur facies et forma manebat,
  45. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  46. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  47. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  48. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  49. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  50. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  51. praeterea caeli rationes ordine certo
  52. et varia annorum cernebant tempora verti
  53. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  54. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  55. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  56. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  57. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  58. luna dies et nox et noctis signa severa
  59. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  60. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  61. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  62. O genus infelix humanum, talia divis
  63. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  64. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  65. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  66. nec pietas ullast velatum saepe videri
  67. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  68. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  69. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  70. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  71. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  72. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  73. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  74. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  75. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  76. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  77. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  78. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  79. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  80. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  81. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  82. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  83. an divinitus aeterna donata salute
  84. perpetuo possint aevi labentia tractu
  85. inmensi validas aevi contemnere viris.
  86. praeterea cui non animus formidine divum
  87. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  88. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  89. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  90. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  91. corripiunt divum percussi membra timore,
  92. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  93. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  94. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  95. induperatorem classis super aequora verrit
  96. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  97. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  98. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  99. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  100. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  101. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  102. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  103. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  104. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  105. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  106. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  107. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  108. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  109. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  110. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  111. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  112. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  113. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  114. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  115. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  116. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  117. sive feras interficere et ditescere praeda;
  118. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  119. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  120. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  121. horribili sonitu silvas exederat altis
  122. a radicibus et terram percoxerat igni,
  123. manabat venis ferventibus in loca terrae
  124. concava conveniens argenti rivus et auri,
  125. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  126. posterius claro in terra splendere colore,
  127. tollebant nitido capti levique lepore,
  128. et simili formata videbant esse figura
  129. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  130. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  131. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  132. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  133. mucronum duci fastigia procudendo,
  134. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  135. materiemque dolare et levia radere tigna
  136. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  137. nec minus argento facere haec auroque parabant
  138. quam validi primum violentis viribus aeris,
  139. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  140. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  141. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  142. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  143. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  144. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  145. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  146. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  147. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  148. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  149. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  150. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  151. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  152. et lapides et item silvarum fragmina rami
  153. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  154. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  155. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  156. quo facilis magis est natura et copia maior.
  157. aere solum terrae tractabant, aereque belli