De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  2. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  3. religione refrenatus ne forte rearis
  4. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  5. corpore divino debere aeterna manere,
  6. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  7. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  8. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  9. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  10. inmortalia mortali sermone notantes;
  11. quae procul usque adeo divino a numine distent
  12. inque deum numero quae sint indigna videri,
  13. notitiam potius praebere ut posse putentur
  14. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  15. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  16. posse animi natura putetur consiliumque.
  17. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  18. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  19. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  20. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  21. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  22. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  23. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  24. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  25. posset et innasci quavis in parte soleret,
  26. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  27. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  28. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  29. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  30. totum posse extra corpus formamque animalem
  31. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  32. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  33. haud igitur constant divino praedita sensu,
  34. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  35. Illud item non est ut possis credere, sedes
  36. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  37. tenvis enim natura deum longeque remota
  38. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  39. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  40. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  41. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  42. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  43. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  44. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  45. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  46. praeclaram mundi naturam proptereaque
  47. adlaudabile opus divom laudare decere
  48. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  49. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  50. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  51. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  52. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  53. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  54. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  55. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  56. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  57. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  58. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  59. nam gaudere novis rebus debere videtur
  60. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  61. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  62. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  63. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  64. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  65. donec diluxit rerum genitalis origo?
  66. natus enim debet qui cumque est velle manere
  67. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  68. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  69. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  70. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  71. notities hominum divis unde insita primum est,
  72. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  73. quove modost umquam vis cognita principiorum
  74. quidque inter sese permutato ordine possent.
  75. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  76. namque ita multa modis multis primordia rerum
  77. ex infinito iam tempore percita plagis
  78. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  79. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  80. quae cumque inter se possint congressa creare,
  81. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  82. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  83. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  84. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  85. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  86. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  87. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  88. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  89. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  90. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  91. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  92. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  93. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  94. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  95. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  96. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  97. vitai causa valido consueta bidenti
  98. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  99. si non fecundas vertentes vomere glebas
  100. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  101. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  102. et tamen inter dum magno quaesita labore
  103. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  104. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  105. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  106. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  107. praeterea genus horriferum natura ferarum
  108. humanae genti infestum terraque marique
  109. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  110. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  111. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  112. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  113. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  114. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  115. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  116. cui tantum in vita restet transire malorum.
  117. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  118. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  119. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  120. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  121. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  122. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  123. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  124. Principio quoniam terrai corpus et umor
  125. aurarumque leves animae calidique vapores,
  126. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  127. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  128. debet eodem omnis mundi natura putari.
  129. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  130. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  131. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  132. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  133. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  134. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  135. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  136. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  137. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  138. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  139. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  140. principio pars terrai non nulla, perusta
  141. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  142. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  143. quas validi toto dispergunt venti.
  144. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  145. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  146. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  147. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  148. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  149. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  150. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  151. semper abundare et latices manare perennis
  152. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  153. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  154. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  155. partim quod validi verrentes aequora venti
  156. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  157. partim quod supter per terras diditur omnis;
  158. percolatur enim virus retroque remanat
  159. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  160. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  161. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  162. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  163. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  164. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  165. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  166. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  167. omnia iam resoluta forent et in versa.
  168. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  169. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  170. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  171. inrigat adsidue caelum candore recenti
  172. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  173. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  174. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  175. quod simul ac primum nubes succedere soli
  176. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  177. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  178. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  179. ut noscas splendore novo res semper egere
  180. et primum iactum fulgoris quemque perire
  181. nec ratione alia res posse in sole videri,
  182. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  183. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  184. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  185. fulguribus pingues multa caligine taedae
  186. consimili properant ratione, ardore ministro,
  187. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  188. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  189. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  190. exitium celeri celeratur origine flammae.
  191. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  192. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  193. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  194. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  195. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  196. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  197. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  198. nec sanctum numen fati protollere finis
  199. posse neque adversus naturae foedera niti?
  200. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  201. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  202. non ruere avolsos silices a montibus altis
  203. nec validas aevi vires perferre patique
  204. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  205. ex infinito quae tempore pertolerassent
  206. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  207. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  208. continet amplexu terram: si procreat ex se
  209. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  210. totum nativum mortali corpore constat.
  211. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  212. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  213. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  214. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  215. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  216. non alias alii quoque res cecinere ?
  217. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  218. aeternis famae monimentis insita florent?
  219. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  220. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  221. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  222. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  223. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  224. denique natura haec rerum ratioque repertast
  225. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  226. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  227. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  228. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  229. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  230. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  231. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  232. tanto quique magis victus fateare necessest
  233. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  234. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  235. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  236. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  237. nec ratione alia mortales esse videmur,
  238. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  239. atque illi quos a vita natura removit.
  240. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  241. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  242. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  243. dissociare intus partis, ut materiai
  244. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  245. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  246. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  247. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  248. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  249. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  250. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  251. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  252. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  253. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  254. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  255. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  256. ex infinito quae possint forte coorta
  257. corruere hanc rerum violento turbine summam
  258. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  259. nec porro natura loci spatiumque profundi
  260. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  261. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  262. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  263. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  264. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  265. quare etiam nativa necessumst confiteare
  266. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  267. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  268. inmensi validas aevi contemnere vires.
  269. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  270. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  271. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  272. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  273. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  274. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  275. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  276. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  277. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  278. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  279. et siccare prius confidunt omnia posse
  280. quam liquor incepti possit contingere finem.
  281. tantum spirantes aequo certamine bellum
  282. magnis inter se de rebus cernere certant,
  283. cum semel interea fuerit superantior ignis
  284. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  285. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  286. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  287. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  288. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  289. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  290. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  291. obvius aeternam succepit lampada mundi
  292. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  293. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  294. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  295. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  296. ignis enim superare potest ubi materiai
  297. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  298. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  299. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  300. umor item quondam coepit superare coortus,
  301. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  302. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  303. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  304. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  305. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  306. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  307. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  308. nam certe neque consilio primordia rerum
  309. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  310. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  311. sed quia multa modis multis primordia rerum
  312. ex infinito iam tempore percita plagis
  313. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  314. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  315. quae cumque inter se possent congressa creare,
  316. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  317. omnigenus coetus et motus experiundo
  318. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  319. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  320. terrai maris et caeli generisque animantum.
  321. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  322. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  323. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  324. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  325. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  326. diffugere inde loci partes coepere paresque
  327. cum paribus iungi res et discludere mundum
  328. membraque dividere et magnas disponere partes
  329. omnigenis e principiis, discordia quorum
  330. intervalla vias conexus pondera plagas
  331. concursus motus turbabat proelia miscens
  332. propter dissimilis formas variasque figuras,
  333. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  334. nec motus inter sese dare convenientis,
  335. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  336. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  337. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  338. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  339. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  340. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  341. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  342. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  343. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  344. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  345. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  346. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  347. partibus erumpens primus se sustulit aether
  348. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  349. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  350. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  351. matutina rubent radiati lumina solis
  352. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  353. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  354. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  355. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  356. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  357. corpore concreto circum datus undique saepsit
  358. et late diffusus in omnis undique partis
  359. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  360. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  361. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  362. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  363. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  364. nec levia ut possent per summas labier oras,
  365. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  366. versent et partes ut mundi totius extent;
  367. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  368. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  369. his igitur rebus retractis terra repente,
  370. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  371. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  372. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  373. et radii solis cogebant undique terram
  374. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  375. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  376. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  377. augebat mare manando camposque natantis,
  378. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  379. corpora multa vaporis et altaque caeli
  380. densabant procul a terris fulgentia templa.
  381. sidebant campi, crescebant montibus altis
  382. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  383. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  384. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  385. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  386. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  387. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  388. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  389. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  390. atque levissimus super influit auras
  391. nec liquidum corpus turbantibus auris
  392. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  393. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  394. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  395. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  396. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  397. unum labendi conservans usque tenorem.
  398. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  399. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  400. ex utraque polum parti premere nobis
  401. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  402. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  403. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  404. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  405. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  406. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  407. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  408. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  409. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  410. passim per caeli volvunt summania templa,
  411. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  412. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  413. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  414. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  415. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  416. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  417. in variis mundis varia ratione creatis,
  418. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  419. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  420. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  421. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  422. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  423. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  424. evanescere paulatim et decrescere pondus
  425. convenit atque aliam naturam supter habere
  426. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  427. partibus mundi, quibus insita vivit.
  428. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  429. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  430. nec caput est oneri collo nec denique totum
  431. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  432. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  433. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  434. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  435. sic igitur tellus non est aliena repente
  436. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  437. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  438. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  439. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  440. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  441. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  442. partibus mundi caeloque revincta;
  443. nam communibus inter se radicibus haerent
  444. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  445. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  446. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  447. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  448. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  449. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  450. iamne vides quantum tenuis natura valere
  451. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  452. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  453. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  454. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  455. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  456. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  457. nil magnis intervallis de corpore libant
  458. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  459. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  460. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  461. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  462. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  463. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  464. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  465. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  466. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  467. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  468. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  469. per multum, specie confusa videntur
  470. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  471. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  472. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  473. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  474. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  475. scire licet perquam pauxillo posse minores
  476. esse vel exigua maioris parte brevique.
  477. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  478. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  479. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  480. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  481. Illud item non est mirandum, qua ratione
  482. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  483. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  484. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  485. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  486. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  487. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  488. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  489. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  490. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  491. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  492. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  493. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  494. percipiat calidis fervoribus ardor,
  495. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  496. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  497. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  498. accidere ex una scintilla incendia passim.
  499. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  500. possideat multum caecis fervoribus ignem
  501. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  502. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  503. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  504. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  505. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  506. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  507. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  508. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  509. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  510. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  511. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  512. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  513. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  514. evanescere enim rapidas illius et acris
  515. imminui supter viris, ideoque relinqui
  516. paulatim solem cum posterioribus signis,
  517. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  518. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  519. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  520. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  521. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  522. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  523. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  524. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  525. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  526. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  527. alternis certo fluere alter tempore possit,
  528. qui queat aestivis solem detrudere signis
  529. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  530. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  531. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  532. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  533. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  534. posse alternis e partibus ire.
  535. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  536. diversas ire in partis inferna supernis?
  537. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  538. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  539. At nox obruit ingenti caligine terras,
  540. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  541. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  542. concussos itere et labefactos multo,
  543. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  544. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  545. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  546. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  547. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  548. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  549. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  550. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  551. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  552. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  553. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  554. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  555. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  556. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  557. semina confluere et solis reparare nitorem.
  558. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  559. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  560. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  561. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  562. tempore et inpubem molli pubescere veste
  563. et pariter mollem malis demittere barbam.
  564. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  565. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  566. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  567. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  568. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  569. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  570. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  571. aut quia sol idem sub terras atque superne
  572. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  573. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  574. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  575. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  576. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  577. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  578. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  579. distinet aequato caelum discrimine metas
  580. propter signiferi posituram totius orbis,
  581. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  582. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  583. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  584. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  585. aut quia crassior est certis in partibus ,
  586. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  587. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  588. propterea noctes hiberno tempore longae
  589. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  590. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  591. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  592. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  593. propterea fit uti videantur dicere verum.
  594. Luna potest solis radiis percussa nitere
  595. inque dies magis id lumen convertere nobis
  596. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  597. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  598. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  599. inde minutatim retro quasi condere lumen
  600. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  601. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  602. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  603. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  604. est etiam quare proprio cum lumine possit
  605. volvier et varias splendoris reddere formas;
  606. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  607. labitur omnimodis occursans officiensque,
  608. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  609. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  610. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  611. versandoque globum variantis edere formas,
  612. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  613. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  614. inde minutatim retro contorquet et aufert
  615. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  616. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  617. astrologorum artem contra convincere tendit,
  618. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  619. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  620. denique cur nequeat semper nova luna creari
  621. ordine formarum certo certisque figuris
  622. inque dies privos aborisci quaeque creata
  623. atque alia illius reparari in parte locoque,
  624. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  625. ordine cum videas tam certo multa creari.
  626. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  627. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  628. Flora quibus mater praespargens ante viai
  629. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  630. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  631. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  632. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  633. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  634. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  635. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  636. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  637. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  638. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  639. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  640. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  641. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  642. nam cur luna queat terram secludere solis
  643. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  644. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  645. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  646. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  647. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  648. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  649. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  650. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  651. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  652. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  653. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  654. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  655. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  656. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  657. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  658. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  659. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  660. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  661. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  662. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  663. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  664. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  665. quove modo possent offecto lumine obire
  666. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  667. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  668. omnia convisunt clara loca candida luce,
  669. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  670. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  671. tollere et incertis crerint committere ventis.
  672. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  673. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  674. florida fulserunt viridanti prata colore,
  675. arboribusque datumst variis exinde per auras
  676. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  677. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  678. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  679. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  680. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  681. multa modis multis varia ratione coorta.
  682. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  683. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  684. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  685. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  686. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  687. imbribus et calido solis concreta vapore;
  688. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  689. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  690. principio genus alituum variaeque volucres
  691. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  692. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  693. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  694. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  695. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  696. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  697. crescebant uteri terram radicibus apti;
  698. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  699. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  700. convertebat ibi natura foramina terrae
  701. et sucum venis cogebat fundere apertis
  702. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  703. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  704. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  705. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  706. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  707. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  708. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  709. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  710. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  711. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  712. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  713. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  714. simul volucres variantibus formis.
  715. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  716. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  717. mutat enim mundi naturam totius aetas
  718. ex alioque alius status excipere omnia debet
  719. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  720. omnia commutat natura et vertere cogit.
  721. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  722. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  723. sic igitur mundi naturam totius aetas
  724. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  725. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  726. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  727. conatast mira facie membrisque coorta,
  728. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  729. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  730. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  731. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  732. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  733. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  734. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  735. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  736. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  737. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  738. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  739. ut propagando possint procudere saecla;
  740. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  741. semina qua possint membris manare remissis,
  742. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  743. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  744. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  745. nec potuisse propagando procudere prolem.
  746. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  747. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  748. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  749. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  750. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  751. principio genus acre leonum saevaque saecla
  752. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  753. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  754. et genus omne quod est veterino semine partum
  755. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  756. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  757. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  758. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  759. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  760. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  761. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  762. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  763. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  764. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  765. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  766. donec ad interitum genus id natura redegit.
  767. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  768. esse queunt duplici natura et corpore bino
  769. ex alienigenis membris compacta, potestas
  770. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  771. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  772. principio circum tribus actis impiger annis
  773. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  774. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  775. post ubi equum validae vires aetate senecta
  776. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  777. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  778. officit et molli vestit lanugine malas;
  779. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  780. confieri credas Centauros posse neque esse,
  781. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  782. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  783. inter se quorum discordia membra videmus;
  784. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  785. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  786. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  787. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  788. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  789. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  790. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  791. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  792. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  793. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  794. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  795. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  796. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  797. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  798. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,