De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  2. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  3. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  4. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  5. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  6. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  7. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  8. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  9. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  10. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  11. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  12. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  13. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  14. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  15. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  16. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  17. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  18. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  19. siquis forte manu premere ac siccare .
  20. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  21. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  22. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  23. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  24. umida linguai circum sudantia templa;
  25. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  26. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  27. deinde voluptas est e suco fine palati;
  28. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  29. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  30. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  31. dum modo quod capias concoctum didere possis
  32. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  33. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  34. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  35. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  36. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  37. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  38. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  39. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  40. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  41. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  42. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  43. principio meminisse decet quae diximus ante,
  44. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  45. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  46. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  47. extima membrorum circumcaesura ,
  48. proinde et seminibus constant variantque figura.
  49. semina cum porro distent, differre necessest
  50. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  51. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  52. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  53. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  54. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  55. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  56. proinde foraminibus debent differe figurae
  57. et variare viae proinde ac textura .
  58. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  59. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  60. contractabiliter caulas intrare palati,
  61. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  62. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  63. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  64. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  65. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  66. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  67. commutantur ibi positurae principiorum;
  68. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  69. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  70. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  71. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  72. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  73. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  74. tangat agam. primum res multas esse necessest
  75. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  76. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  77. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  78. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  79. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  80. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  81. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  82. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  83. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  84. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  85. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  86. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  87. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  88. est alio ut possit permitti longius alter;
  89. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  90. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  91. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  92. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  93. paulatim facilis distractus in auras;
  94. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  95. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  96. significat quod fracta magis redolere videntur
  97. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  98. deinde videre licet maioribus esse creatum
  99. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  100. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  101. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  102. investigare in qua sit regione locatum;
  103. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  104. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  105. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  106. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  107. in generest, sed item species rerum atque colores
  108. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  109. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  110. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  111. auroram clara consuetum voce vocare,
  112. noenu queunt rapidi contra constare leones
  113. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  114. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  115. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  116. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  117. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  118. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  119. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  120. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  121. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  122. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  123. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  124. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  125. multa modis multis in cunctas undique partis
  126. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  127. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  128. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  129. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  130. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  131. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  132. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  133. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  134. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  135. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  136. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  137. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  138. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  139. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  140. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  141. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  142. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  143. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  144. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  145. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  146. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  147. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  148. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  149. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  150. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  151. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  152. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  153. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  154. scire licet mentem simili ratione moveri
  155. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  156. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  157. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  158. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  159. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  160. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  161. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  162. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  163. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  164. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  165. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  166. nec dissentit eum mortis letique potitum
  167. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  168. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  169. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  170. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  171. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  172. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  173. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  174. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  175. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  176. copia particularum, ut possit suppeditare.
  177. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  178. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  179. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  180. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  181. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  182. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  183. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  184. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  185. omnia sub verbone creat natura paratque?
  186. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  187. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  188. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  189. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  190. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  191. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  192. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  193. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  194. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  195. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  196. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  197. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  198. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  199. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  200. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  201. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  202. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  203. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  204. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  205. ipse parat sese porro speratque futurum
  206. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  207. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  208. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  209. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  210. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  211. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  212. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  213. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  214. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  215. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  216. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  217. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  218. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  219. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  220. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  221. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  222. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  223. Illud in his rebus vitium vehementer
  224. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  225. lumina ne facias oculorum clara creata,
  226. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  227. proceros passus, ideo fastigia posse
  228. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  229. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  230. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  231. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  232. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  233. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  234. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  235. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  236. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  237. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  238. sed potius longe linguae praecessit origo
  239. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  240. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  241. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  242. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  243. at contra conferre manu certamina pugnae
  244. et lacerare artus foedareque membra cruore
  245. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  246. et volnus vitare prius natura
  247. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  248. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  249. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  250. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  251. haec igitur possunt utendi cognita causa
  252. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  253. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  254. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  255. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  256. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  257. utilitatis ob officium potuisse creari.
  258. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  259. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  260. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  261. multa modis multis docui, sed plurima debent
  262. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  263. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  264. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  265. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  266. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  267. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  268. et recreet vires inter datus, atque patentem
  269. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  270. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  271. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  272. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  273. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  274. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  275. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  276. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  277. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  278. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  279. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  280. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  281. dico animo nostro primum simulacra meandi
  282. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  283. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  284. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  285. id quod providet, illius rei constat imago,
  286. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  287. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  288. per membra atque artus animai dissita vis est;
  289. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  290. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  291. paulatim moles protruditur atque movetur.
  292. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  293. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  294. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  295. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  296. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  297. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  298. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  299. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  300. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  301. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  302. trudit agens magnam magno molimine navem
  303. et manus una regit quanto vis impete euntem
  304. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  305. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  306. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  307. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  308. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  309. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  310. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  311. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  312. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  313. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  314. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  315. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  316. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  317. vis animae partimque foras eiecta recessit
  318. et partim contrusa magis concessit in altum;
  319. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  320. nam dubium non est, animai quin opera sit
  321. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  322. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  323. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  324. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  325. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  326. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  327. unde reconflari sensus per membra repente
  328. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  329. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  330. perturbari anima et corpus languescere possit,
  331. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  332. Principio externa corpus de parte necessum est,
  333. quoniam vicinum tangitur auris,
  334. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  335. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  336. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  337. interiorem etiam partem spirantibus
  338. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  339. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  340. perveniant plagae per parva foramina nobis
  341. corporis ad primas partis elementaque prima,
  342. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  343. conturbantur enim positurae principiorum
  344. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  345. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  346. pars etiam distracta per artus non queat esse
  347. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  348. inter enim saepit coetus natura viasque.
  349. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  350. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  351. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  352. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  353. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  354. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  355. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  356. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  357. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  358. corpora conturbant magno contusa labore.
  359. fit ratione eadem coniectus parte animai
  360. altior atque foras eiectus largior eius,
  361. et divisior inter se ac distractior intus.
  362. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  363. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  364. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  365. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  366. causidici causas agere et componere leges,
  367. induperatores pugnare ac proelia obire,
  368. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  369. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  370. semper et inventam patriis exponere chartis.
  371. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  372. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  373. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  374. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  375. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  376. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  377. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  378. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  379. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  380. cernere saltantis et mollia membra moventis
  381. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  382. auribus accipere et consessum cernere eundem
  383. scenaique simul varios splendere decores.
  384. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  385. et quibus in rebus consuerint esse operati
  386. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  387. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  388. in somnis sudare tamen spirareque semper
  389. et quasi de palma summas contendere viris
  390. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  391. venantumque canes in molli saepe quiete
  392. iactant crura tamen subito vocisque repente
  393. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  394. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  395. expergefactique secuntur inania saepe
  396. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  397. donec discussis redeant erroribus ad se.
  398. at consueta domi catulorum blanda propago
  399. discutere et corpus de terra corripere instant,
  400. iactant crura tamen subito vocisque repente
  401. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  402. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  403. expergefactique secuntur inania saepe
  404. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  405. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  406. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  407. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  408. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  409. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  410. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  411. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  412. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  413. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  414. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  415. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  416. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  417. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  418. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  419. indicioque sui facti persaepe fuere.
  420. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  421. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  422. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  423. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  424. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  425. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  426. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  427. somno devincti credunt se extollere vestem,
  428. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  429. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  430. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  431. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  432. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  433. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  434. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  435. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  436. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  437. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  438. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  439. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  440. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  441. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  442. per membra atque artus decedit corpore toto,
  443. in loca conveniens nervorum certa cietque
  444. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  445. inritata tument loca semine fitque voluntas
  446. eicere id quo se contendit dira lubido,
  447. incitat inritans loca turgida semine multo
  448. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  449. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  450. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  451. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  452. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  453. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  454. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  455. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  456. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  457. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  458. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  459. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  460. stillavit gutta et successit frigida cura;
  461. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  462. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  463. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  464. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  465. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  466. nec retinere semel conversum unius amore
  467. et servare sibi curam certumque dolorem;
  468. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  469. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  470. si non prima novis conturbes volnera plagis
  471. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  472. aut alio possis animi traducere motus.
  473. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  474. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  475. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  476. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  477. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  478. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  479. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  480. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  481. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  482. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  483. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  484. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  485. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  486. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  487. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  488. quod fieri contra totum natura repugnat;
  489. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  490. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  491. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  492. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  493. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  494. ex hominis vero facie pulchroque colore
  495. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  496. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  497. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  498. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  499. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  500. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  501. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  502. nec satiare queunt spectando corpora coram
  503. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  504. possunt errantes incerti corpore toto.
  505. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  506. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  507. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  508. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  509. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  510. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  511. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  512. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  513. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  514. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  515. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  516. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  517. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  518. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  519. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  520. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  521. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  522. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  523. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  524. labitur interea res et Babylonia fiunt
  525. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  526. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  527. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  528. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  529. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  530. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  531. eximia veste et victu convivia, ludi,
  532. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  533. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  534. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  535. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  536. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  537. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  538. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  539. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  540. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  541. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  542. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  543. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  544. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  545. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  546. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  547. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  548. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  549. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  550. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  551. et praetermittas animi vitia omnia primum
  552. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  553. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  554. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  555. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  556. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  557. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  558. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  559. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  560. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  561. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  562. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  563. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  564. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  565. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  566. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  567. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  568. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  569. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  570. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  571. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  572. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  573. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  574. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  575. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  576. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  577. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  578. floribus et sertis operit postisque superbos
  579. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  580. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  581. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  582. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  583. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  584. plus videat quam mortali concedere par est.
  585. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  586. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  587. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  588. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  589. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  590. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  591. praetermittere et humanis concedere rebus.
  592. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  593. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  594. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  595. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  596. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  597. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  598. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  599. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  600. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  601. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  602. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  603. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  604. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  605. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  606. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  607. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  608. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  609. Et commiscendo quom semine forte virilem
  610. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  611. tum similes matrum materno semine fiunt,
  612. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  613. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  614. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  615. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  616. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  617. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  618. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  619. possint et referant proavorum saepe figuras,
  620. propterea quia multa modis primordia multis
  621. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  622. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  623. inde Venus varia producit sorte figuras,
  624. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  625. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  626. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  627. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  628. maternoque mares existunt corpore creti;
  629. semper enim partus duplici de semine constat,
  630. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  631. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  632. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  633. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  634. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  635. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  636. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  637. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  638. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  639. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  640. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  641. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  642. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  643. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  644. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  645. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  646. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  647. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  648. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  649. atque alias alii complent magis ex aliisque
  650. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  651. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  652. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  653. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  654. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  655. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  656. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  657. usque adeo magni refert, ut semina possint
  658. seminibus commisceri genitaliter apta
  659. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  660. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  661. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  662. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  663. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  664. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  665. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  666. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  667. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  668. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  669. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  670. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  671. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  672. eicit enim sulcum recta regione viaque
  673. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  674. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  675. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  676. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  677. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  678. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  679. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  680. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  681. morigerisque modis et munde corpore culto,
  682. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  683. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  684. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  685. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  686. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  687. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam