De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  2. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  3. religione refrenatus ne forte rearis
  4. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  5. corpore divino debere aeterna manere,
  6. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  7. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  8. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  9. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  10. inmortalia mortali sermone notantes;
  11. quae procul usque adeo divino a numine distent
  12. inque deum numero quae sint indigna videri,
  13. notitiam potius praebere ut posse putentur
  14. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  15. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  16. posse animi natura putetur consiliumque.
  17. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  18. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  19. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  20. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  21. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  22. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  23. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  24. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  25. posset et innasci quavis in parte soleret,
  26. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  27. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  28. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  29. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  30. totum posse extra corpus formamque animalem
  31. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  32. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  33. haud igitur constant divino praedita sensu,
  34. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  35. Illud item non est ut possis credere, sedes
  36. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  37. tenvis enim natura deum longeque remota
  38. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  39. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  40. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  41. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  42. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  43. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  44. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  45. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  46. praeclaram mundi naturam proptereaque
  47. adlaudabile opus divom laudare decere
  48. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  49. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  50. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  51. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  52. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  53. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  54. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  55. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  56. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  57. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  58. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  59. nam gaudere novis rebus debere videtur
  60. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  61. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  62. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  63. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  64. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  65. donec diluxit rerum genitalis origo?
  66. natus enim debet qui cumque est velle manere
  67. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  68. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  69. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  70. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  71. notities hominum divis unde insita primum est,
  72. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  73. quove modost umquam vis cognita principiorum
  74. quidque inter sese permutato ordine possent.
  75. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  76. namque ita multa modis multis primordia rerum
  77. ex infinito iam tempore percita plagis
  78. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  79. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  80. quae cumque inter se possint congressa creare,
  81. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  82. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  83. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  84. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  85. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  86. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  87. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  88. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  89. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  90. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  91. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  92. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  93. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  94. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  95. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  96. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  97. vitai causa valido consueta bidenti
  98. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  99. si non fecundas vertentes vomere glebas
  100. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  101. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  102. et tamen inter dum magno quaesita labore
  103. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  104. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  105. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  106. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  107. praeterea genus horriferum natura ferarum
  108. humanae genti infestum terraque marique
  109. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  110. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  111. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  112. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  113. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  114. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  115. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  116. cui tantum in vita restet transire malorum.
  117. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  118. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  119. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  120. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  121. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  122. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  123. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  124. Principio quoniam terrai corpus et umor
  125. aurarumque leves animae calidique vapores,
  126. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  127. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  128. debet eodem omnis mundi natura putari.
  129. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  130. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  131. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  132. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  133. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  134. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  135. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  136. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  137. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  138. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  139. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  140. principio pars terrai non nulla, perusta
  141. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  142. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  143. quas validi toto dispergunt venti.
  144. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  145. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  146. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  147. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  148. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  149. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  150. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  151. semper abundare et latices manare perennis
  152. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  153. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  154. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  155. partim quod validi verrentes aequora venti
  156. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  157. partim quod supter per terras diditur omnis;
  158. percolatur enim virus retroque remanat
  159. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  160. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  161. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  162. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  163. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  164. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  165. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  166. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  167. omnia iam resoluta forent et in versa.
  168. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  169. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  170. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  171. inrigat adsidue caelum candore recenti
  172. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  173. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  174. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  175. quod simul ac primum nubes succedere soli
  176. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  177. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  178. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  179. ut noscas splendore novo res semper egere
  180. et primum iactum fulgoris quemque perire
  181. nec ratione alia res posse in sole videri,
  182. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  183. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  184. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  185. fulguribus pingues multa caligine taedae
  186. consimili properant ratione, ardore ministro,
  187. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  188. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  189. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  190. exitium celeri celeratur origine flammae.
  191. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  192. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  193. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  194. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  195. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  196. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  197. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  198. nec sanctum numen fati protollere finis
  199. posse neque adversus naturae foedera niti?
  200. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  201. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  202. non ruere avolsos silices a montibus altis
  203. nec validas aevi vires perferre patique
  204. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  205. ex infinito quae tempore pertolerassent
  206. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  207. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  208. continet amplexu terram: si procreat ex se
  209. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  210. totum nativum mortali corpore constat.
  211. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  212. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  213. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  214. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  215. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  216. non alias alii quoque res cecinere ?
  217. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  218. aeternis famae monimentis insita florent?
  219. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  220. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  221. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  222. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  223. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  224. denique natura haec rerum ratioque repertast
  225. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  226. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  227. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  228. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  229. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  230. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  231. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  232. tanto quique magis victus fateare necessest
  233. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  234. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  235. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  236. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  237. nec ratione alia mortales esse videmur,
  238. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  239. atque illi quos a vita natura removit.
  240. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  241. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  242. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  243. dissociare intus partis, ut materiai
  244. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  245. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  246. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  247. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  248. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  249. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  250. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  251. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  252. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  253. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  254. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  255. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  256. ex infinito quae possint forte coorta
  257. corruere hanc rerum violento turbine summam
  258. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  259. nec porro natura loci spatiumque profundi
  260. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  261. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  262. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  263. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  264. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  265. quare etiam nativa necessumst confiteare
  266. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,