De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  2. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  3. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  4. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  5. denique non hinnitus item differre videtur,
  6. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  7. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  8. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  9. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  10. postremo genus alituum variaeque volucres,
  11. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  12. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  13. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  14. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  15. et partim mutant cum tempestatibus una
  16. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  17. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  18. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  19. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  20. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  21. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  22. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  23. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  24. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  25. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  26. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  27. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  28. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  29. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  30. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  31. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  32. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  33. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  34. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  35. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  36. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  37. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  38. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  39. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  40. condere coeperunt urbis arcemque locare
  41. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  42. et pecudes et agros divisere atque dedere
  43. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  44. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  45. posterius res inventast aurumque repertum,
  46. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  47. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  48. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  49. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  50. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  51. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  52. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  53. ut fundamento stabili fortuna maneret
  54. et placidam possent opulenti degere vitam,
  55. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  56. certantes iter infestum fecere viai,
  57. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  58. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  59. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  60. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  61. ut satius multo iam sit parere quietum
  62. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  63. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  64. angustum per iter luctantes ambitionis;
  65. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  66. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  67. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.