De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  2. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  3. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  4. inter se fuerant, unde insita notities est
  5. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  6. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  7. cogere item pluris unus victosque domare
  8. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  9. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  10. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  11. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  12. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  13. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  14. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  15. pro vario sensu varia res voce notaret?
  16. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  17. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  18. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  19. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  20. inritata canum cum primum magna Molossum
  21. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  22. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  23. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  24. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  25. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  26. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  27. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  28. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  29. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  30. denique non hinnitus item differre videtur,
  31. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  32. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  33. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  34. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  35. postremo genus alituum variaeque volucres,
  36. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  37. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  38. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  39. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  40. et partim mutant cum tempestatibus una
  41. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  42. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  43. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  44. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  45. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  46. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  47. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  48. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  49. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  50. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  51. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  52. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  53. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  54. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  55. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  56. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  57. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  58. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  59. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  60. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  61. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  62. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  63. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  64. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  65. condere coeperunt urbis arcemque locare
  66. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  67. et pecudes et agros divisere atque dedere
  68. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  69. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  70. posterius res inventast aurumque repertum,
  71. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  72. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  73. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  74. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  75. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  76. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  77. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  78. ut fundamento stabili fortuna maneret
  79. et placidam possent opulenti degere vitam,
  80. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  81. certantes iter infestum fecere viai,
  82. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  83. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  84. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  85. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  86. ut satius multo iam sit parere quietum
  87. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  88. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  89. angustum per iter luctantes ambitionis;
  90. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  91. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  92. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  93. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  94. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  95. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  96. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  97. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  98. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  99. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  100. inde magistratum partim docuere creare
  101. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  102. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  103. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  104. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  105. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  106. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  107. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  108. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  109. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  110. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  111. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  112. qui violat factis communia foedera pacis.
  113. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  114. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  115. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  116. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  117. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  118. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  119. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  120. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  121. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  122. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  123. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  124. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  125. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  126. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  127. egregias animo facies vigilante videbant
  128. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  129. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  130. membra movere videbantur vocesque superbas
  131. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  132. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  133. subpeditabatur facies et forma manebat,
  134. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  135. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  136. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  137. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  138. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  139. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  140. praeterea caeli rationes ordine certo
  141. et varia annorum cernebant tempora verti
  142. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  143. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  144. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  145. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  146. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  147. luna dies et nox et noctis signa severa
  148. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  149. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  150. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  151. O genus infelix humanum, talia divis
  152. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  153. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  154. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  155. nec pietas ullast velatum saepe videri
  156. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  157. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  158. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  159. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  160. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  161. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  162. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  163. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  164. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  165. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  166. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  167. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  168. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  169. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  170. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi