De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vocibus et gestu cum balbe significarent
  2. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  3. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  4. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  5. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  6. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  7. At varios linguae sonitus natura subegit
  8. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  9. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  10. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  11. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  12. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  13. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  14. illis iratus petit atque infestus inurget.
  15. at catuli pantherarum scymnique leonum
  16. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  17. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  18. alituum porro genus alis omne videmus
  19. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  20. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  21. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  22. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  23. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  24. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  25. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  26. inter se fuerant, unde insita notities est
  27. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  28. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  29. cogere item pluris unus victosque domare
  30. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  31. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  32. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  33. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  34. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  35. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  36. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  37. pro vario sensu varia res voce notaret?
  38. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  39. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  40. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  41. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  42. inritata canum cum primum magna Molossum