De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  2. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  3. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  4. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  5. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  6. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  7. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  8. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  9. cernere saltantis et mollia membra moventis
  10. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  11. auribus accipere et consessum cernere eundem
  12. scenaique simul varios splendere decores.
  13. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  14. et quibus in rebus consuerint esse operati
  15. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  16. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  17. in somnis sudare tamen spirareque semper
  18. et quasi de palma summas contendere viris
  19. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  20. venantumque canes in molli saepe quiete
  21. iactant crura tamen subito vocisque repente
  22. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  23. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  24. expergefactique secuntur inania saepe
  25. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  26. donec discussis redeant erroribus ad se.
  27. at consueta domi catulorum blanda propago
  28. discutere et corpus de terra corripere instant,
  29. iactant crura tamen subito vocisque repente
  30. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  31. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  32. expergefactique secuntur inania saepe
  33. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  34. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  35. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  36. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  37. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  38. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  39. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  40. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  41. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  42. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  43. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  44. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  45. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  46. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  47. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  48. indicioque sui facti persaepe fuere.
  49. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  50. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  51. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  52. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  53. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  54. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  55. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  56. somno devincti credunt se extollere vestem,
  57. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  58. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  59. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  60. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  61. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  62. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  63. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  64. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  65. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  66. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  67. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  68. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  69. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  70. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  71. per membra atque artus decedit corpore toto,
  72. in loca conveniens nervorum certa cietque
  73. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  74. inritata tument loca semine fitque voluntas
  75. eicere id quo se contendit dira lubido,
  76. incitat inritans loca turgida semine multo
  77. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  78. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  79. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  80. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  81. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  82. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  83. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  84. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  85. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  86. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  87. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  88. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  89. stillavit gutta et successit frigida cura;
  90. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  91. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  92. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  93. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  94. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  95. nec retinere semel conversum unius amore
  96. et servare sibi curam certumque dolorem;
  97. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  98. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  99. si non prima novis conturbes volnera plagis