De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  2. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  3. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  4. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  5. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  6. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  7. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  8. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  9. dico animo nostro primum simulacra meandi
  10. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  11. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  12. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  13. id quod providet, illius rei constat imago,
  14. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  15. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  16. per membra atque artus animai dissita vis est;
  17. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  18. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  19. paulatim moles protruditur atque movetur.
  20. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  21. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  22. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  23. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  24. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  25. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  26. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  27. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  28. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  29. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  30. trudit agens magnam magno molimine navem
  31. et manus una regit quanto vis impete euntem
  32. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  33. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  34. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  35. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  36. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  37. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  38. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  39. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  40. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  41. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  42. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  43. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  44. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  45. vis animae partimque foras eiecta recessit
  46. et partim contrusa magis concessit in altum;
  47. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  48. nam dubium non est, animai quin opera sit
  49. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  50. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  51. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  52. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  53. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  54. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  55. unde reconflari sensus per membra repente
  56. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  57. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  58. perturbari anima et corpus languescere possit,
  59. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  60. Principio externa corpus de parte necessum est,
  61. quoniam vicinum tangitur auris,
  62. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  63. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  64. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  65. interiorem etiam partem spirantibus
  66. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  67. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  68. perveniant plagae per parva foramina nobis
  69. corporis ad primas partis elementaque prima,
  70. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  71. conturbantur enim positurae principiorum
  72. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  73. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  74. pars etiam distracta per artus non queat esse
  75. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  76. inter enim saepit coetus natura viasque.
  77. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  78. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  79. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  80. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  81. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  82. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  83. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  84. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  85. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  86. corpora conturbant magno contusa labore.
  87. fit ratione eadem coniectus parte animai
  88. altior atque foras eiectus largior eius,
  89. et divisior inter se ac distractior intus.
  90. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  91. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  92. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  93. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  94. causidici causas agere et componere leges,
  95. induperatores pugnare ac proelia obire,
  96. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  97. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  98. semper et inventam patriis exponere chartis.
  99. cetera sic studia atque artes plerumque videntur