De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  2. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  3. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  4. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  5. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  6. exin imaginibus missis consistere eorum.
  7. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  8. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  9. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  10. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  11. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  12. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  13. nec ratione alia servari posse videntur,
  14. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  15. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  16. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  17. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  18. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  19. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  20. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  21. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  22. tertia pars nulla possit ratione videri.
  23. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  24. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  25. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  26. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  27. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  28. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  29. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  30. habrotonique graves et tristia centaurea,
  31. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  32. ---
  33. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  34. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  35. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  36. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  37. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  38. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  39. quae multis formata modis sublime feruntur,
  40. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  41. cernimus et mundi speciem violare serenam
  42. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  43. ora volare videntur et umbram ducere late,
  44. inter dum magni montes avolsaque saxa
  45. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  46. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  47. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  48. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  49. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  50. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  51. ---
  52. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  53. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  54. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  55. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  56. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  57. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  58. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  59. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  60. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  61. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  62. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  63. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  64. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  65. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  66. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  67. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  68. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  69. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  70. sic ab rebus item simili ratione necessest
  71. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  72. multa modis multis in cunctas undique partis;
  73. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  74. res ibi respondent simili forma atque colore.
  75. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  76. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  77. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  78. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  79. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  80. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  81. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  82. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  83. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  84. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  85. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  86. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  87. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  88. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam