De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  2. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  3. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  4. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  5. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  6. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  7. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  8. sed potius tali facto recreata valescat,
  9. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  10. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  11. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  12. carmine Pierio rationem exponere nostram
  13. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  14. si tibi forte animum tali ratione tenere
  15. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  16. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  17. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  18. qualia sint et quam variis distantia formis
  19. sponte sua volitent aeterno percita motu
  20. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  21. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  22. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  23. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  24. atque animi quoniam docui natura quid esset
  25. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  26. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  27. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  28. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  29. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  30. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  31. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  32. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  33. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  34. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  35. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  36. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  37. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  38. effugere aut umbras inter vivos volitare
  39. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  40. cum corpus simul atque animi natura perempta
  41. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  42. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  43. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  44. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  45. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  46. corpora res multae, partim diffusa solute,
  47. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  48. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  49. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  50. et vituli cum membranas de corpore summo
  51. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  52. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  53. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  54. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  55. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  56. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  57. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  58. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  59. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  60. quo fuerint et formai servare figuram,
  61. et multo citius, quanto minus indupediri
  62. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  63. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  64. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  65. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  66. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  67. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  68. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  69. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  70. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  71. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  72. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  73. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  74. omnia conrident correpta luce diei.
  75. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  76. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  77. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  78. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  79. quae volgo volitant subtili praedita filo
  80. nec singillatim possunt secreta videri.
  81. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  82. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  83. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  84. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  85. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  86. at contra tenuis summi membrana coloris