De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  2. at contra tenuis summi membrana coloris
  3. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  4. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  5. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  6. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  7. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  8. exin imaginibus missis consistere eorum.
  9. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  10. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  11. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  12. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  13. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  14. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  15. nec ratione alia servari posse videntur,
  16. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  17. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  18. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  19. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  20. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  21. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  22. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  23. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  24. tertia pars nulla possit ratione videri.
  25. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  26. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  27. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  28. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  29. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  30. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  31. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  32. habrotonique graves et tristia centaurea,
  33. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  34. ---
  35. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  36. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  37. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  38. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  39. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  40. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  41. quae multis formata modis sublime feruntur,
  42. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  43. cernimus et mundi speciem violare serenam
  44. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  45. ora volare videntur et umbram ducere late,
  46. inter dum magni montes avolsaque saxa
  47. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  48. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  49. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  50. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  51. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  52. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  53. ---
  54. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  55. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  56. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  57. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  58. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  59. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  60. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  61. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  62. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  63. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  64. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  65. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  66. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  67. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  68. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  69. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  70. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  71. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  72. sic ab rebus item simili ratione necessest
  73. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  74. multa modis multis in cunctas undique partis;
  75. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  76. res ibi respondent simili forma atque colore.
  77. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  78. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  79. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  80. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  81. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  82. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  83. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  84. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  85. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  86. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  87. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  88. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  89. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  90. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  91. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  92. Principio persaepe levis res atque minutis
  93. corporibus factas celeris licet esse videre.
  94. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  95. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  96. quae quasi cuduntur perque intervallum
  97. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  98. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  99. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  100. qua propter simulacra pari ratione necessest
  101. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  102. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  103. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  104. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  105. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  106. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  107. et quasi permanare per intervallum.
  108. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  109. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  110. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  111. per totum caeli spatium diffundere sese
  112. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  113. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  114. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  115. quone vides citius debere et longius ire
  116. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  117. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  118. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  119. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  120. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  121. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  122. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  123. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  124. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  125. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  126. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  127. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  128. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  129. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  130. nec variae cessant voces volitare per auras.
  131. denique in os salsi venit umor saepe saporis,