De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  2. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  3. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  4. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  5. unde reconflari sensus per membra repente
  6. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  7. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  8. perturbari anima et corpus languescere possit,
  9. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  10. Principio externa corpus de parte necessum est,
  11. quoniam vicinum tangitur auris,
  12. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  13. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  14. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  15. interiorem etiam partem spirantibus
  16. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  17. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  18. perveniant plagae per parva foramina nobis
  19. corporis ad primas partis elementaque prima,
  20. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  21. conturbantur enim positurae principiorum
  22. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  23. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  24. pars etiam distracta per artus non queat esse
  25. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  26. inter enim saepit coetus natura viasque.
  27. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  28. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  29. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  30. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  31. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  32. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  33. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  34. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  35. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  36. corpora conturbant magno contusa labore.
  37. fit ratione eadem coniectus parte animai
  38. altior atque foras eiectus largior eius,
  39. et divisior inter se ac distractior intus.
  40. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  41. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  42. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,