De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dico animo nostro primum simulacra meandi
  2. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  3. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  4. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  5. id quod providet, illius rei constat imago,
  6. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  7. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  8. per membra atque artus animai dissita vis est;
  9. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  10. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  11. paulatim moles protruditur atque movetur.
  12. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  13. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  14. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  15. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  16. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  17. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  18. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  19. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  20. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  21. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  22. trudit agens magnam magno molimine navem
  23. et manus una regit quanto vis impete euntem
  24. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  25. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  26. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  27. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  28. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  29. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  30. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  31. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  32. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  33. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  34. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  35. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  36. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  37. vis animae partimque foras eiecta recessit
  38. et partim contrusa magis concessit in altum;
  39. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  40. nam dubium non est, animai quin opera sit
  41. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  42. tum nobis animam perturbatam esse putandumst