De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  2. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  3. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  4. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  5. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  6. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  7. unde reconflari sensus per membra repente
  8. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  9. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  10. perturbari anima et corpus languescere possit,
  11. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  12. Principio externa corpus de parte necessum est,
  13. quoniam vicinum tangitur auris,
  14. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  15. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  16. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  17. interiorem etiam partem spirantibus
  18. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  19. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  20. perveniant plagae per parva foramina nobis
  21. corporis ad primas partis elementaque prima,
  22. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  23. conturbantur enim positurae principiorum
  24. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  25. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  26. pars etiam distracta per artus non queat esse
  27. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  28. inter enim saepit coetus natura viasque.
  29. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  30. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  31. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  32. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  33. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  34. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  35. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  36. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  37. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  38. corpora conturbant magno contusa labore.
  39. fit ratione eadem coniectus parte animai
  40. altior atque foras eiectus largior eius,
  41. et divisior inter se ac distractior intus.
  42. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  43. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  44. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  45. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  46. causidici causas agere et componere leges,
  47. induperatores pugnare ac proelia obire,
  48. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  49. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  50. semper et inventam patriis exponere chartis.
  51. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  52. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  53. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  54. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  55. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  56. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  57. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  58. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  59. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  60. cernere saltantis et mollia membra moventis
  61. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  62. auribus accipere et consessum cernere eundem
  63. scenaique simul varios splendere decores.
  64. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  65. et quibus in rebus consuerint esse operati
  66. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  67. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  68. in somnis sudare tamen spirareque semper
  69. et quasi de palma summas contendere viris
  70. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  71. venantumque canes in molli saepe quiete
  72. iactant crura tamen subito vocisque repente
  73. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  74. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  75. expergefactique secuntur inania saepe
  76. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  77. donec discussis redeant erroribus ad se.
  78. at consueta domi catulorum blanda propago
  79. discutere et corpus de terra corripere instant,
  80. iactant crura tamen subito vocisque repente
  81. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  82. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  83. expergefactique secuntur inania saepe
  84. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  85. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,