De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  2. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  3. sed potius longe linguae praecessit origo
  4. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  5. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  6. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  7. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  8. at contra conferre manu certamina pugnae
  9. et lacerare artus foedareque membra cruore
  10. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  11. et volnus vitare prius natura
  12. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  13. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  14. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  15. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  16. haec igitur possunt utendi cognita causa
  17. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  18. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  19. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  20. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  21. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  22. utilitatis ob officium potuisse creari.
  23. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  24. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  25. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  26. multa modis multis docui, sed plurima debent
  27. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  28. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  29. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  30. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  31. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  32. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  33. et recreet vires inter datus, atque patentem
  34. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  35. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  36. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  37. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  38. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  39. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  40. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  41. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  42. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  43. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  44. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  45. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  46. dico animo nostro primum simulacra meandi
  47. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  48. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  49. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  50. id quod providet, illius rei constat imago,
  51. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  52. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  53. per membra atque artus animai dissita vis est;
  54. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  55. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  56. paulatim moles protruditur atque movetur.
  57. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  58. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  59. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  60. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  61. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  62. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  63. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  64. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  65. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  66. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  67. trudit agens magnam magno molimine navem
  68. et manus una regit quanto vis impete euntem
  69. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  70. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  71. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  72. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  73. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  74. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  75. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  76. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  77. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  78. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  79. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  80. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  81. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  82. vis animae partimque foras eiecta recessit
  83. et partim contrusa magis concessit in altum;
  84. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  85. nam dubium non est, animai quin opera sit