De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  2. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  3. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  4. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  5. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  6. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  7. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  8. dico animo nostro primum simulacra meandi
  9. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  10. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  11. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  12. id quod providet, illius rei constat imago,
  13. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  14. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  15. per membra atque artus animai dissita vis est;
  16. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  17. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  18. paulatim moles protruditur atque movetur.
  19. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  20. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  21. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  22. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  23. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  24. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  25. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  26. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  27. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  28. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  29. trudit agens magnam magno molimine navem
  30. et manus una regit quanto vis impete euntem
  31. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  32. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  33. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  34. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  35. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  36. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  37. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  38. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  39. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  40. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  41. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  42. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  43. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  44. vis animae partimque foras eiecta recessit
  45. et partim contrusa magis concessit in altum;
  46. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  47. nam dubium non est, animai quin opera sit
  48. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  49. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  50. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  51. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  52. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  53. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  54. unde reconflari sensus per membra repente
  55. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  56. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  57. perturbari anima et corpus languescere possit,
  58. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  59. Principio externa corpus de parte necessum est,
  60. quoniam vicinum tangitur auris,
  61. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  62. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  63. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  64. interiorem etiam partem spirantibus
  65. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  66. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  67. perveniant plagae per parva foramina nobis
  68. corporis ad primas partis elementaque prima,
  69. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  70. conturbantur enim positurae principiorum
  71. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  72. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  73. pars etiam distracta per artus non queat esse
  74. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  75. inter enim saepit coetus natura viasque.
  76. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  77. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  78. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  79. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  80. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  81. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  82. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  83. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  84. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  85. corpora conturbant magno contusa labore.
  86. fit ratione eadem coniectus parte animai
  87. altior atque foras eiectus largior eius,