De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  2. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  3. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  4. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  5. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  6. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  7. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  8. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  9. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  10. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  11. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  12. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  13. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  14. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  15. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  16. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  17. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  18. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  19. ipse parat sese porro speratque futurum
  20. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  21. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  22. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  23. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  24. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  25. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  26. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  27. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  28. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  29. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  30. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  31. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  32. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  33. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  34. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  35. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  36. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  37. Illud in his rebus vitium vehementer
  38. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  39. lumina ne facias oculorum clara creata,
  40. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  41. proceros passus, ideo fastigia posse
  42. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  43. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  44. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  45. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  46. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  47. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  48. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  49. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  50. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  51. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  52. sed potius longe linguae praecessit origo
  53. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  54. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  55. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  56. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  57. at contra conferre manu certamina pugnae
  58. et lacerare artus foedareque membra cruore
  59. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  60. et volnus vitare prius natura
  61. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  62. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  63. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  64. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  65. haec igitur possunt utendi cognita causa
  66. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  67. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  68. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  69. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  70. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  71. utilitatis ob officium potuisse creari.
  72. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  73. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  74. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  75. multa modis multis docui, sed plurima debent
  76. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  77. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  78. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  79. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  80. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  81. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  82. et recreet vires inter datus, atque patentem
  83. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  84. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  85. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  86. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  87. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,