De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  2. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  3. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  4. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  5. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  6. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  7. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  8. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  9. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  10. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  11. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  12. dico animo nostro primum simulacra meandi
  13. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  14. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  15. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  16. id quod providet, illius rei constat imago,
  17. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  18. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  19. per membra atque artus animai dissita vis est;
  20. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  21. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  22. paulatim moles protruditur atque movetur.
  23. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  24. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  25. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  26. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  27. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  28. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  29. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  30. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  31. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  32. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  33. trudit agens magnam magno molimine navem
  34. et manus una regit quanto vis impete euntem
  35. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  36. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  37. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  38. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  39. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  40. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  41. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  42. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  43. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  44. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  45. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  46. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  47. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  48. vis animae partimque foras eiecta recessit
  49. et partim contrusa magis concessit in altum;