De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  2. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  3. Illud in his rebus vitium vehementer
  4. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  5. lumina ne facias oculorum clara creata,
  6. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  7. proceros passus, ideo fastigia posse
  8. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  9. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  10. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  11. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  12. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  13. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  14. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  15. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  16. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  17. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  18. sed potius longe linguae praecessit origo
  19. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  20. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  21. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  22. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  23. at contra conferre manu certamina pugnae
  24. et lacerare artus foedareque membra cruore
  25. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  26. et volnus vitare prius natura
  27. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  28. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  29. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  30. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  31. haec igitur possunt utendi cognita causa
  32. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  33. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  34. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  35. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  36. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  37. utilitatis ob officium potuisse creari.
  38. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  39. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  40. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  41. multa modis multis docui, sed plurima debent
  42. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  43. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  44. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  45. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  46. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  47. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  48. et recreet vires inter datus, atque patentem
  49. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.