De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et recreet vires inter datus, atque patentem
  2. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  3. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  4. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  5. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  6. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  7. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  8. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  9. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  10. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  11. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  12. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  13. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  14. dico animo nostro primum simulacra meandi
  15. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  16. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  17. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  18. id quod providet, illius rei constat imago,
  19. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  20. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  21. per membra atque artus animai dissita vis est;
  22. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  23. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  24. paulatim moles protruditur atque movetur.
  25. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  26. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  27. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  28. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  29. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  30. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  31. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  32. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  33. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  34. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  35. trudit agens magnam magno molimine navem
  36. et manus una regit quanto vis impete euntem
  37. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  38. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  39. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  40. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  41. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  42. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  43. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  44. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  45. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  46. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  47. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  48. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  49. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  50. vis animae partimque foras eiecta recessit
  51. et partim contrusa magis concessit in altum;
  52. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  53. nam dubium non est, animai quin opera sit
  54. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  55. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  56. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  57. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  58. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  59. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  60. unde reconflari sensus per membra repente
  61. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  62. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  63. perturbari anima et corpus languescere possit,
  64. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  65. Principio externa corpus de parte necessum est,
  66. quoniam vicinum tangitur auris,
  67. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  68. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  69. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  70. interiorem etiam partem spirantibus
  71. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  72. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  73. perveniant plagae per parva foramina nobis
  74. corporis ad primas partis elementaque prima,
  75. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  76. conturbantur enim positurae principiorum
  77. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  78. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  79. pars etiam distracta per artus non queat esse
  80. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  81. inter enim saepit coetus natura viasque.
  82. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  83. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  84. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  85. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  86. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  87. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  88. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  89. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  90. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  91. corpora conturbant magno contusa labore.
  92. fit ratione eadem coniectus parte animai
  93. altior atque foras eiectus largior eius,
  94. et divisior inter se ac distractior intus.
  95. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  96. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  97. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  98. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  99. causidici causas agere et componere leges,
  100. induperatores pugnare ac proelia obire,
  101. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  102. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  103. semper et inventam patriis exponere chartis.
  104. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  105. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  106. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  107. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  108. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  109. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  110. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  111. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  112. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  113. cernere saltantis et mollia membra moventis
  114. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  115. auribus accipere et consessum cernere eundem
  116. scenaique simul varios splendere decores.
  117. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  118. et quibus in rebus consuerint esse operati
  119. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  120. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  121. in somnis sudare tamen spirareque semper
  122. et quasi de palma summas contendere viris
  123. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  124. venantumque canes in molli saepe quiete
  125. iactant crura tamen subito vocisque repente
  126. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  127. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  128. expergefactique secuntur inania saepe
  129. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  130. donec discussis redeant erroribus ad se.
  131. at consueta domi catulorum blanda propago
  132. discutere et corpus de terra corripere instant,
  133. iactant crura tamen subito vocisque repente
  134. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  135. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  136. expergefactique secuntur inania saepe
  137. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  138. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  139. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  140. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  141. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  142. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  143. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  144. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  145. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  146. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  147. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  148. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  149. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  150. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  151. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  152. indicioque sui facti persaepe fuere.
  153. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  154. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  155. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  156. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  157. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  158. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  159. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  160. somno devincti credunt se extollere vestem,
  161. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  162. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  163. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  164. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  165. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  166. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  167. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  168. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  169. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  170. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  171. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  172. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  173. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  174. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  175. per membra atque artus decedit corpore toto,
  176. in loca conveniens nervorum certa cietque
  177. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  178. inritata tument loca semine fitque voluntas
  179. eicere id quo se contendit dira lubido,
  180. incitat inritans loca turgida semine multo
  181. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  182. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  183. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  184. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  185. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  186. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  187. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  188. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  189. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  190. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  191. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  192. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  193. stillavit gutta et successit frigida cura;
  194. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  195. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  196. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  197. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  198. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  199. nec retinere semel conversum unius amore
  200. et servare sibi curam certumque dolorem;
  201. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  202. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  203. si non prima novis conturbes volnera plagis
  204. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  205. aut alio possis animi traducere motus.
  206. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  207. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  208. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  209. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  210. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  211. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  212. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  213. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  214. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  215. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  216. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  217. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  218. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  219. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  220. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  221. quod fieri contra totum natura repugnat;
  222. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  223. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  224. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  225. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  226. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  227. ex hominis vero facie pulchroque colore
  228. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  229. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  230. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  231. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  232. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  233. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  234. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  235. nec satiare queunt spectando corpora coram
  236. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  237. possunt errantes incerti corpore toto.
  238. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  239. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  240. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  241. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  242. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  243. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  244. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  245. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  246. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  247. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  248. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  249. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  250. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  251. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  252. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  253. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  254. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  255. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  256. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  257. labitur interea res et Babylonia fiunt
  258. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  259. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  260. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  261. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  262. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  263. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  264. eximia veste et victu convivia, ludi,
  265. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  266. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  267. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  268. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  269. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  270. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  271. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  272. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  273. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  274. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  275. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  276. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  277. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  278. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  279. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  280. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  281. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  282. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  283. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  284. et praetermittas animi vitia omnia primum
  285. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  286. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  287. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  288. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  289. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  290. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  291. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  292. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  293. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  294. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  295. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  296. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.