De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  2. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  3. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  4. palantis comites com montis inter opacos
  5. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  6. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  7. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  8. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  9. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  10. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  11. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  12. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  13. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  14. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  15. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  16. pinea semiferi capitis velamina quassans
  17. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  18. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  19. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  20. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  21. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  22. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  23. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  24. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  25. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  26. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  27. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  28. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  29. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  30. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  31. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  32. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  33. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  34. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  35. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  36. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  37. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  38. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  39. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  40. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  41. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  42. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  43. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  44. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  45. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  46. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  47. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  48. siquis forte manu premere ac siccare .
  49. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  50. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  51. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  52. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  53. umida linguai circum sudantia templa;
  54. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  55. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  56. deinde voluptas est e suco fine palati;
  57. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  58. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  59. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  60. dum modo quod capias concoctum didere possis
  61. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  62. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  63. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  64. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  65. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  66. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  67. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  68. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  69. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  70. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  71. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  72. principio meminisse decet quae diximus ante,
  73. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  74. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  75. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  76. extima membrorum circumcaesura ,
  77. proinde et seminibus constant variantque figura.
  78. semina cum porro distent, differre necessest
  79. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  80. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  81. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  82. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  83. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  84. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  85. proinde foraminibus debent differe figurae
  86. et variare viae proinde ac textura .
  87. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  88. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  89. contractabiliter caulas intrare palati,
  90. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  91. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  92. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  93. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  94. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  95. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  96. commutantur ibi positurae principiorum;
  97. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  98. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  99. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  100. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  101. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  102. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  103. tangat agam. primum res multas esse necessest
  104. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  105. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  106. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  107. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  108. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  109. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  110. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  111. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  112. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  113. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  114. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  115. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  116. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  117. est alio ut possit permitti longius alter;
  118. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  119. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  120. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  121. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  122. paulatim facilis distractus in auras;
  123. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  124. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  125. significat quod fracta magis redolere videntur
  126. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  127. deinde videre licet maioribus esse creatum
  128. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  129. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  130. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  131. investigare in qua sit regione locatum;
  132. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  133. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  134. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  135. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  136. in generest, sed item species rerum atque colores
  137. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  138. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  139. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  140. auroram clara consuetum voce vocare,
  141. noenu queunt rapidi contra constare leones
  142. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  143. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  144. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  145. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  146. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  147. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  148. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  149. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  150. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  151. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  152. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  153. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  154. multa modis multis in cunctas undique partis
  155. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  156. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  157. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  158. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  159. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  160. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  161. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  162. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  163. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  164. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  165. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  166. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  167. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  168. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  169. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  170. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  171. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  172. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  173. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  174. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  175. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  176. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  177. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  178. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  179. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  180. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  181. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  182. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  183. scire licet mentem simili ratione moveri
  184. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  185. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  186. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  187. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  188. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  189. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  190. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  191. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  192. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  193. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  194. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  195. nec dissentit eum mortis letique potitum
  196. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  197. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  198. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  199. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  200. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  201. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  202. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  203. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  204. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  205. copia particularum, ut possit suppeditare.
  206. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  207. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  208. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  209. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  210. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  211. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  212. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  213. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  214. omnia sub verbone creat natura paratque?
  215. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  216. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  217. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  218. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  219. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  220. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  221. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  222. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  223. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  224. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  225. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  226. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  227. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  228. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  229. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  230. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  231. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  232. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  233. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  234. ipse parat sese porro speratque futurum
  235. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  236. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  237. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  238. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  239. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  240. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  241. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  242. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  243. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  244. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  245. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  246. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  247. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  248. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  249. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  250. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  251. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  252. Illud in his rebus vitium vehementer
  253. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  254. lumina ne facias oculorum clara creata,
  255. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  256. proceros passus, ideo fastigia posse
  257. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  258. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  259. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  260. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  261. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  262. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  263. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  264. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  265. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  266. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  267. sed potius longe linguae praecessit origo
  268. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  269. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  270. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  271. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  272. at contra conferre manu certamina pugnae
  273. et lacerare artus foedareque membra cruore
  274. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  275. et volnus vitare prius natura
  276. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  277. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  278. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  279. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  280. haec igitur possunt utendi cognita causa
  281. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  282. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  283. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  284. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  285. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  286. utilitatis ob officium potuisse creari.
  287. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  288. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  289. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  290. multa modis multis docui, sed plurima debent
  291. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  292. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  293. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  294. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  295. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  296. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus