De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  2. multa modis multis docui, sed plurima debent
  3. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  4. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  5. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  6. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  7. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  8. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  9. et recreet vires inter datus, atque patentem
  10. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  11. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  12. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  13. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  14. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  15. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  16. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  17. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  18. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  19. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  20. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  21. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  22. dico animo nostro primum simulacra meandi
  23. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  24. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  25. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  26. id quod providet, illius rei constat imago,
  27. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  28. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  29. per membra atque artus animai dissita vis est;
  30. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  31. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  32. paulatim moles protruditur atque movetur.
  33. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  34. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  35. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  36. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  37. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  38. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  39. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  40. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  41. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  42. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  43. trudit agens magnam magno molimine navem
  44. et manus una regit quanto vis impete euntem
  45. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  46. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  47. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  48. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  49. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  50. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  51. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  52. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  53. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  54. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  55. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  56. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  57. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  58. vis animae partimque foras eiecta recessit
  59. et partim contrusa magis concessit in altum;
  60. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  61. nam dubium non est, animai quin opera sit
  62. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  63. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  64. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  65. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  66. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  67. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  68. unde reconflari sensus per membra repente
  69. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  70. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  71. perturbari anima et corpus languescere possit,
  72. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  73. Principio externa corpus de parte necessum est,
  74. quoniam vicinum tangitur auris,
  75. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  76. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  77. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  78. interiorem etiam partem spirantibus
  79. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  80. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  81. perveniant plagae per parva foramina nobis
  82. corporis ad primas partis elementaque prima,
  83. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  84. conturbantur enim positurae principiorum
  85. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  86. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  87. pars etiam distracta per artus non queat esse
  88. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  89. inter enim saepit coetus natura viasque.
  90. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  91. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  92. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  93. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  94. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  95. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  96. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  97. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  98. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  99. corpora conturbant magno contusa labore.
  100. fit ratione eadem coniectus parte animai
  101. altior atque foras eiectus largior eius,
  102. et divisior inter se ac distractior intus.
  103. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  104. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  105. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  106. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  107. causidici causas agere et componere leges,
  108. induperatores pugnare ac proelia obire,
  109. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  110. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  111. semper et inventam patriis exponere chartis.
  112. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  113. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  114. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  115. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  116. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  117. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  118. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  119. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  120. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  121. cernere saltantis et mollia membra moventis
  122. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  123. auribus accipere et consessum cernere eundem
  124. scenaique simul varios splendere decores.
  125. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  126. et quibus in rebus consuerint esse operati
  127. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  128. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  129. in somnis sudare tamen spirareque semper
  130. et quasi de palma summas contendere viris
  131. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  132. venantumque canes in molli saepe quiete
  133. iactant crura tamen subito vocisque repente
  134. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  135. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  136. expergefactique secuntur inania saepe
  137. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  138. donec discussis redeant erroribus ad se.
  139. at consueta domi catulorum blanda propago
  140. discutere et corpus de terra corripere instant,
  141. iactant crura tamen subito vocisque repente
  142. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  143. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  144. expergefactique secuntur inania saepe
  145. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  146. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  147. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  148. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  149. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  150. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  151. edere sunt persectantes visaeque volantes.