De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  2. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  3. auroram clara consuetum voce vocare,
  4. noenu queunt rapidi contra constare leones
  5. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  6. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  7. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  8. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  9. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  10. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  11. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  12. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  13. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  14. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  15. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  16. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  17. multa modis multis in cunctas undique partis
  18. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  19. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  20. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  21. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  22. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  23. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  24. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  25. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  26. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  27. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  28. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  29. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  30. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  31. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  32. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  33. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  34. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  35. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  36. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  37. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  38. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  39. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  40. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  41. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  42. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  43. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  44. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  45. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  46. scire licet mentem simili ratione moveri
  47. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  48. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  49. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  50. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  51. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  52. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  53. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  54. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  55. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  56. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  57. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  58. nec dissentit eum mortis letique potitum
  59. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  60. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  61. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  62. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  63. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  64. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  65. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  66. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  67. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  68. copia particularum, ut possit suppeditare.
  69. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  70. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  71. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  72. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  73. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  74. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  75. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  76. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  77. omnia sub verbone creat natura paratque?
  78. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  79. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  80. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  81. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  82. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  83. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  84. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  85. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  86. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  87. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  88. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  89. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  90. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  91. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  92. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  93. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  94. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  95. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  96. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  97. ipse parat sese porro speratque futurum
  98. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  99. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  100. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  101. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  102. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  103. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  104. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  105. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  106. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  107. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  108. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  109. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  110. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  111. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  112. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  113. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  114. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  115. Illud in his rebus vitium vehementer
  116. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  117. lumina ne facias oculorum clara creata,
  118. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  119. proceros passus, ideo fastigia posse
  120. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  121. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  122. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  123. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  124. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  125. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  126. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  127. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  128. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  129. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  130. sed potius longe linguae praecessit origo
  131. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  132. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  133. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  134. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  135. at contra conferre manu certamina pugnae
  136. et lacerare artus foedareque membra cruore
  137. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  138. et volnus vitare prius natura
  139. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  140. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  141. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  142. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  143. haec igitur possunt utendi cognita causa
  144. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  145. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  146. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  147. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  148. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  149. utilitatis ob officium potuisse creari.
  150. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  151. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.