De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  2. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  3. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  4. quae volgo volitant subtili praedita filo
  5. nec singillatim possunt secreta videri.
  6. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  7. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  8. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  9. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  10. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  11. at contra tenuis summi membrana coloris
  12. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  13. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  14. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  15. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  16. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  17. exin imaginibus missis consistere eorum.
  18. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  19. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  20. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  21. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  22. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  23. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  24. nec ratione alia servari posse videntur,
  25. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  26. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  27. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  28. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  29. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  30. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  31. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  32. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  33. tertia pars nulla possit ratione videri.
  34. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  35. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  36. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  37. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  38. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  39. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  40. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  41. habrotonique graves et tristia centaurea,
  42. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  43. ---
  44. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  45. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  46. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  47. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  48. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  49. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  50. quae multis formata modis sublime feruntur,
  51. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  52. cernimus et mundi speciem violare serenam
  53. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  54. ora volare videntur et umbram ducere late,
  55. inter dum magni montes avolsaque saxa
  56. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  57. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  58. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  59. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  60. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  61. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  62. ---
  63. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  64. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  65. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  66. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  67. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  68. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  69. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  70. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  71. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  72. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  73. et quamvis subito quovis in tempore quamque